— uun—
quae adduntur: reddita civitatibus Gallorum auxilia, ingens numerus et prima statim defectione inter inania belli adsumptus. Sed quo sensu h. l. inania belli dicuntur? Num Batavorum cohortes speciem magis terribilem praebebant, quam robur? sicut 2, 76. inania famae, Agr. 6. inania honoris dicta sunt. Verum attende modo, quantum virium eaedem istae Batavorum cohortes paulo post Civilis causae addiderint, quarum adventu iusti iam exercitus ductor sibi esse videbatur(4, 19— 21.). Quamobrem Acidalius et Danesius probe intellegentes inania belli ferri non posse, minas belli aut initia belli coniecerunt: utrumque quamquam ad sensum aptum ad proprium Taciti dicendi usum non satis accommo- datum. Sed quid revera a scriptore profectum sit, id ab ipso optime docebimur. Nam Mucianus eadem illa oratione, cuius de exordio supra egimus p. 5 sqq., ad confirmandam Muciani fiduciam ea, quae deinceps a Vitellio decreta et effecta esse inde a c. 66. usque ad c. 69. legimus, c. 76. uno conspectu complectitur his verbis: interim(Vitellius) spargit legiones, exarmat cohortes, nova(nisi forte rectius novo scribatur, quia gravius periculum in eo positum esse videtur, quod novum exoritur bellum) cotidie bello semina ministrat. In quibus sicut verba spargit legiones, exarmat cohortes ea quae c. 66. et 67. accuratius exposita sunt breviter compre- bendunt, ita verba nova(novo) cotidie bello semina ministrat priorem partem c. 69. paucis referunt. Quamobrem non dubito, quin nostro loco vera scriptura redda- tur, si ex oratione Muciani pro corrupto isto inania nomen vere Tacitinum receperimus: ingens numerus et prima statim defectione inter semfna belli adsump- tus. Eodem nomine eadem vel simili iunctura Tacitus utitur A. 3, 41. 4, 27. 11, 19. H. 4, 18. 80..
Ut h. I. scriptori nostro proprietatem sermonis, quae est insignis eius virtus, red- didisse mihi videor, similem medelam etiam II, 70. adhibendam esse censeo. Cum Vitellius Bedriacensibus campis insistere ac vestigia recentis victoriae lustrare oculis concupisceret, Valens et Caecina monstrabant pugnae locos; et volgus quoque militum visendi avidum clamore et gaudio deflectere via, spatia certaminum recognoscere. Quid igitur tum oculos eorum advertit?—„Aggerem armorum, strues corporum intueri, mirari.“— Et strues quidem corporum recte
dicuntur, quia post atrocissimum proelium Paucos necessarii ipsorumsepelivere, 2*
7


