-— 410—
nimius honos inter secunda, rebus adversis in solacium cessit. Sed cum Vitellius ipse post breve principatus simulacrum turpi nece occiderit(3, 84. 85.), et filius eius infans paulo post Muciani iussu interemptus sit(4, 80.), quo tandem iure nimius honos in solacium cessisse dici potuit? Quod qui fieri non posse recte vidit Dureau de la Malle, interpres Francogallicus, pro solacium scribi iussit exitium. Sed non id erat quod Tacitus voluit: nam infans filius non ideo occisus est, quod cunctis fortunae principalis honoribus a patre cinctus erat: imo Mucianus Vitelli prolem quamvis innocentem et obscuram sustulisset. Equidem non dubito, quin Tacitus serip- serit: Nimius honos inter secunda, nec rebus adversis in solacium cessit. Nam quod Waltherus ad defendendam scripturam volgatam profert: nihil se videre absurdi, si nimius honos inter secunda dicatur eum habuisse eventum, ut pensatio adversarum rerum fuisse videatur, quas postea expertus est, id ipso rerum eventu nequaquam con- firmatur: ubi enim eiusmodi solacii locus tempusve invenitur? Idemque etiam contra Creverii interpretationem monendum esse videtur, quae Orellio satisfecit:„honneur d'un moment, faible compensation pour la disgrace cruelle qui était reservée au père et au fils dans peu de mois:“ nam nihil solacii ex nimio honore redundavit. Quod longe aliter habet in iis locis, ubi Agricolam tradit(c. 6.) auctum esse filia in subsidium simul et solacium: nam filium ante sublatum brevi amisit, vel c. 44.: festinatae mortis grande solacium tulit evasisse postremum tempus Domitiani. Ceterum id quoque animadvertendum est, Tacitum non raro particulam nec posuisse in iunctura inaequalium membrorum, velut A. 3, 51. Agr. 8. verecun- dia in praedicando extra invidiam nec extra gloriam erat.
lam ad alium locum transco, qui iampridem interpretum suspitiones movit, sed veram medelam nondum nactus esse videtur. Vitellius post victoriam Bedria- censem omnes copias, quibus parum fidebat, in remotas terras dispersit: legio decima quarta in Britanniam, prima classicorum iu Hispaniam, undecima et septima in sua hiberna remissae sunt; postremo(H. 2, 69.)„Batavorum quoque cohortes,(quas initio ut fidas agmini suo iunxerat c. 66.) ne quid truculentius auderent in Germaniam remissae, principium interno simul externoqua bello pa- rantibus fatis:“ quibus verbis et imminentem Vespasiani motum et instantem Civilis
seditionem significari manifestum est; et ad hanc quidem aperte ea referenda sunt,


