Aufsatz 
Symbolae criticae : Particula altera
Entstehung
Einzelbild herunterladen

9

scripsisse expectes, quam haec: septem legiones statim cum in gentibus auxi- liis: statim enim, ut Graecorum aurteaæ, illud indicat quod est in proximo.(Quod si quis forte disertius explicandum esse duxit, provinciarum nomina, in quibus distributae erant legiones, Suria Iudaeaque, qune in proxime superioribus iam commemorata vidit, fortasse adscripsit. Ea ipsa autem legentis cuiusdam adnotatio cum in verborum ordinem esset recepta, particula et prava interpretatione accessit: quo facto veram loci sententiam prorsus vitiatam esse censeo. Nam cum se ptem legiones cum ingen- tibus auxiliis ex notissimo Romanorum usu, quo par fere auxiliarium copiarum numerus plerumque cum legionibus coniunctus erat, facile intellegantur, Syria Iudaeaque eum ingentibus auxiliis omnino cogitari non possunt, cum Syria nunquam neque opibus militaribus neque virtute bellica praecelleret, Iudaea autem eo ipso tempore atrocissimo bello premeretur. Contra omnia recte habent, si omissis interpretamentis pristinam loci formam restitueris: septem legiones statim cum ingentibus auxiliis: inde(i. e. ab altera parte) continua Aegyptus duaeque legiones, hinc(i. e. ab altera) Cappadocia cett.

Sed quoniam eum locum attigimus, quo sociata Vespasiani Mucianique consilia exponuntur', alia difficultas non praetermittenda esse videtur, qua in recepta scriptura offendimur. Legimus enim c. 5.: exitu demum Neronis pogitis odiis in medium consuluere, primum ber amicos, dein praccipua concordiae fides Titus prava certamina communi utilitate aboleverat, natura atdque arte compositus adliciendis etiam Muciani moribus. Num in hac verborum compositione, quae duplici Titi designatione, altera nomini praemissa(prae- cipua concordiae fides), altera in fine subiecta(natura atque arte compositus cett.) immodico ambitu extrahitur, veram Taciti manum agnoscimus? Imo lenissima mutatione, qua alii aliis locis prospero successu usi sunt membrorum aequalitatem reducendam esse duco: exitu demum pPprimum per amicos, dein prae- cipua concordiae fides Titus: is prava certamina aboleverat cett.

Quemadmodum h. l. addito pronomine, quod propter vicinae syllabae similitudinem excidisse videtur, veram sententiae lucem redditam esse confido, sic etiam particulam perperam omissam necessario inserendam esse existimo H. II, 59. ubi nunc, postquam

de inanibus in infantem Vitellii filium honoribus collatis dictum est, haec adduntur: 2