— 8—
Sed indomitus miles et belli ignarus correptis signis vexillisque ruere ducemque vi coactum secum trahere. Quam in partem igitur impetus ruentes ducebat?— Nempe in hostes, qui Padum transgressi erant. Cum autem Placentia in ipsa Padi ripa sita esset, milites qui ex eius oppidi munimentis prorumpebant, aperte non propius ad Padum accedebant, sed a flumine aversi in patentibus campis(c. 19.) hostem quaerebant. Quae cum ita sint, quo tandem sensu intellegi possunt verba: postquam in con- spectu Padus? Padus exeuntibus erat in conspectu, non progredientibus in con- spectum venit. Illud quoque iure mireris, cur fluvii adspectus causa esse potuerit castra vallandi. Sed ut rem breviter transigam: Padus in praecedenti narratione ali- quotiens suo loco commemoratus, perperam h. I. in dormitantis librarii calamum obrepsit: Tacitus, ut ex sequentibus elucet, nihil aliud scripsit, quam quod simili occasione saepius legimus(v. c. infra c. 28.): postquam in conspectu hostis et nox adpetebat. Nam hostes non procul afuisse peritiorum militum sollicitudo ostendit, qui summum periculum metuebant, si cum exercitu Caccina patentibus campis tam paucas cohortes circumfudisset.
Addo et tertium locum simili, nisi fullit coniectura, errore obscuratum. H. II, 6. vires enumerantur Vespasiano ad bellum suscipiendum paratae: septem legiones statim et cum ingentibus auxiliis Suria Iudaeaque: inde continuo Aegyptus duaeque legiones, hine Cappadocia Pontusque et quidquid castrorum Armeniis praetenditur. Jam hoc primum observandum est Tacitum singulari arte ab initio operis ita omnia disposuisse, ut Vespasianus, qui ceterorum spolia erat lecturus, dum Galba, Otho, Vitellius frustra de imperio decertant, insigni quadam dignitate ante legentium oculos versaretur. Itaque I, 10. ubi primum eius mentio fit, et ipse tanquam fatis ad principatum vocatus, ad bellum Iudaeicum cum tribus legionibus administrandum electus et Mucianus consiliorum eius particeps, cui expeditius fuerit tradere imperium quam obtinere, Suriae cum quattuor legionibus rector in scaenam producitur. Deinde priusquam Otho ad ultimum certamen descendit, utriusque iterum et mores describuntur, et opes militares recensentur(II, 4 et 5.) tres, ut supra memoratum est, ipsi Vespasiano legiones erant exer- citae bello: quattuor Mucianus obtinebat in bace. Quamobrem cum de
harum copiarum numero bis accurate edocti simus, nihil aliud nostro loco Tacitum


