——
His verbis aperte vetus eius gentis gloria designatur, quae Caesaris dictatoris aetate florebat, tum iampridem obscurata erat et obsoleta. Fruebantur sane memoria l(illustris olim) nominis: num autem ideo gens ipsa tum quoque cum iampridem gloria interisset, elara, i. e. ab aliis quoque laudibus celebrata. recte dicatur? Imo Tacitum scripsisse puto: Gallica gens lim armis virisque, mox memoria nominis elata. Quanta enim superbia Helvetii olim opibus suis confisi sint, id ex primis Caesaris de bello gallico capitibus(c. 2. perfacile esse, cum virtute omnibus praestarent, totius Galliae imperio potiri. c. 3. non esse dubium, quin totius Gal- liae plurimum Helvetii possent) satis notum est. Participio autem elatus eodem adiectivi sensu usi sunt Cicero(de leg. agr. 2, 35, 97. quibus illi rebus elati et efflati) et Caesar(b. civ. 3, 59. freti amicitia Caesaris et stulta ac barbara arro- gantia elati).
Iam vero alterum locum indicabo, quem vocabulo ex prioribus male repetito cor- ruptum esse existimo. H. 2, 19. in. in omnibus editionibus haec leguntur: post- quam in conspectu Padus et nox adpetebat, vallari castra placuit. Quae a Tacito nullo modo sie scribi potuisse, ex ipso rerum, quae h. l. narrantur, decursu demonstrabimus. Cum enim Othoni Romae diutius cunctanti prima consilia frustra cecidissent, Caecina transgresso iam Alpes, quem sisti intra Gallias posse speraverat, Annius Gallus cum expedita manu ad occupandas Padi ripas praemissus erat(c. 11.), et Vestricius Spurinna, qui cum tribus praetoriis cohortibus et mille vexillariis paucisque equitibus primum agmen ducebat, Placentiam obtinuerat, priusquam Caecina advenit (c. 18.). Sed quantum inter Padum Alpesque camporum erat et urbium, armis Vitellii tenebatur(c. 17.); quin etiam Vitellianus miles, inprimis Batavorum Transrhenanorum- que cohortes, intercepta Othonianorum manu inter Placentiam Ticinumque, eo suo- cessu incensi contra Placentiam ⁶) Padum transgressi, raptis quibusdam explora- toribus ita ceteros terruere, ut adesse omnem Caccinae exercitum trepidi ac falsi nuntiarent. Tum vero Spurinna falso nuntio non exterritus, quo-
niam certum ei erat nondum venisse Caecinam, intra moenia copias coercere statuit.
*) contra Placentiam interpretandum esse videtur: haut procul Placentia e contraria
parte fluminis, aut rescribendum: supra Placentiam.


