— 6—
contiguae particula aut quae optionis copiam facere videtur, conecti potuerunt? Expectares, si omnia plene enuntianda erant, diserte partes quaestionis sic enumerari: primum an reip. utile, ipsis gloriosum, deinde an promptum effectu aut certe arduum sit; vel omissa enumeratione locum in brevius contractum sic scribi: omnes— aestimare debent an— reip. utile, ipsis gloriosum, an promptum effectu aut certe arduum sit; idque quin a Tacito profectum et repetita interrogandi par- ticula(an) partium distinctio recte indicata sit, non dubito.
Et hoc quidem loco repetita particula librarii incuria neglecta restituenda esse videtur: saepius etiam contrarium factum esse videmus, ut vocabulo aliquo alieno loco perperam repetito simplex sententia obscuretur: cuius rei pauca exempla ab editoribus, ut videtur, nondum animadversa subiungimus. Primum igitur H. I, 67. ubi causae explicantur atrocis ultionis, quam Caecina Helvetiis inflixit, haec legimus: initium belli fuit avaritia ac festinatio unactvicensimae legionis: rapuerant pecuniam missam in stipendium castelli, quod olim Helvetii suis mili- tibus ac stipendiis tuebantur. Sed quid hoc loco olim significat? Nam Helvetios eo ipso tempore, quo Caecinae exercitus adventabat, castellum suum custo- dia tueri, cum rerum, quae narrantur, ordo, tum imperfectum tempus(tuebantur) luce clarius demonstrat. Itaque particula olim aut ex superigre linea(Gallica gens olim armis) mera librarii oscitantia in hunc locum inrepsit, aut aliud voca- bulum, quod scripturus erat librarius, submovit. Quamvis autem deleto olim nihil ad perspicuitatem desideres, tamen si accurate totum locum consideraveris, excidisse aliquid' veri similius esse videbitur. Ut enim alia omnia indicant Helvetios Roma- norum iugum moleste ferre, ita illud quoque eiusdem contumaciae testimonium commemoratur, quod castellum in finibus suis positum non Romanis custodiendum tradiderunt, sed ipsi suis militibus suisque stipendiis, nullo Romanorum praesidio ad- misso, tanquam libertatis pignus custodiebant. Quod ut manifestius in oculos cadat, Tacitum scripsisse suspicor: quod soli Helvetii suis militibus ac stipendiis tuebantur.
Sed non abscedo ab hoc loco, quin aliud, quod traxisse videtur, vitium obiter sustulerim. Helvetii, quibuscum Caecina armis conflixit, initio eiusdem capitis dicun-
tur Gallica gens olim armis virisque, mox memoria nominis clara.


