Aufsatz 
Symbolae criticae : Particula altera
Entstehung
Einzelbild herunterladen

ipsum Valentem magna pecunia emptum; lento deinde agmine per fines Allobrogum ac Vocontiorum ducto exercitu, ipsa itinerum spatia et stativorum mutationes dux venditabat(c. 66.). Quod hac descriptione haut ambigue innuitur: Valentem milites fraudavisse maioremque partem praedae et exactionum in suos usus convertisse, id milites nostro loco alte clamitant: ipsum occul- tare quae suis laboribus meruissent: qui sensus ut vere appareat, necessario, altera copula omissa, legendum est: spolia Galliarum et Viennensium aurum, pretia laborum suorum, occultari: nam spolia G. et V. aurum, quae Valentem occultare incusant, acerbe pretia laborum suorum esse contendunt.

Adjungimus tertium locum, quo particulis non recte observatis verum sensum obliteratum esse persuasum habemus: legitur is egregio exordio orationis Muciani II, 76.: omnes qui magnarum rerum consilia suscipiunt, aestimare debent an quod inchoaturi reipublicae utile, ipsis gloriosum, aut promptum effectu aut certe non arduum sit; simul ipse qui suadet consideran dus est, adiciatne consilio periculum suum, et si fortuna coeptis adfuerit, cui summum decus adquiratur. lam si accuratius attendas, quaestio quae hoc loco proponitur tres continet partes, quarum unaquaeque paulo post fusius pertractatur: prima qua duae res arte coniunguntur: salus reipublicae et honor eius qui consilium suscepit, altera consilii perficiendi difficultas, tertia denique, an ipse qui suasit consilio periculum suum adiciat. Et prima quidem quaestio breviter absolvitur verbis quae proxime sequuntur: ego te, Vespasiane post Vitellium eligi; altera quae ad rem peragendam gravissima est, accuratius explicathr inde a verbis: non adversus divi Augusti acerrimam mentem usque ad finem capitis. Tertia denique, qua Mucianus ipse suas in eo consilio rationes exponit, capite 77. continetur, donec peroratio inde a verbis acriore hodie disciplina bene sperandi causis allatis nutantem Vespasiani animum confirmat.

Quam partium dispositionem si recte perpenderimus, haut leviter ea particula offendemur, qua in exordio orationis prima ab altera distinguitur: legimus enim: an reipublicac utile ipsis gloriosum, auf promptum effectu aut certe non arduum sit. Sed quomodo, quaeso, duae tam diversae inter se quaestionis partes,

quarum utraque seorsim suo loco in deliberationem vocatur, tanquam similes et