Aufsatz 
Symbolae criticae : Particula altera
Entstehung
Einzelbild herunterladen

4

per domos occulto habitu, et maligna cura in omnes quos nobilitas aut opes aut aliqua insignis claritudo rumoribns obiecerat. In his verborum ordinem non apte cohaerere iampridem alii viderunt et variam medelam temptarunt. In veteribus quidem editionibus inde a Puteolano priore copula ante militibus eiecta, reliqua sic legebantur: facies belli erat, militibus turbantibus. Sed manifesto, ut recte monuit Fr. Jacobus) verba militibus turbantibus nequaquam depingunt faciem belli: quod idem contra Doederlini et Haasei rationem valet, qui et verbum erat et particulam et ante militibus omittunt. Mihi vero accu- ratius verborum contextum reputanti, strepitus telorum et facies belli tertium eiusdem naturae nomen requirere videtur, quod cum praecedentibus arte coniungatur: id autem nanciscimur, si non prius illud et, sed alterum, quod ante maligna cura legitur, delemus: quo facto primaria sententia: non tamen quies urbis redierat tribus his causis explicatur, quae tanquam appositio, quam dicunt, tribus nominibus continetur: strepitus telorum et facies belli et militibus maligna cura in omnes, quos obiecerat. Itaque non solum palam seditionis male repressae vestigia apparebant in str epitu telorum et(universa) facie belli, sed, quod magis etiam metuendum erat tanquam infesti animi indicium, milites occulto habitu per domos spargebantur et maligna cura nobilissimos quosque, quippe in quos oblata occasione irruerent, suspitiose observabant. Militibus enim tertio casu positum proxime iun- gendum est cum maligna cura.

Simile male geminatae copulae exemplum legitur H. II, 29. spolia Galliarum et Viennensium aurum et pretia laborum suorum occultari(Sic recte Halmium coniecisse censeo pro vulg. occultare) clamitantes. Haec ut recte intellegantur, memoria repetenda sunt, quae I, c. 63 66. de Fabii Valentis eiusque exercitus per Gallias itinere narrantur: Mediomatrici, Aedui, aliae Gallorum civitates, metu perculsi omnia placamenta hostilis irae, non quidem in bello, sed pro pace tendebant(c. 63. extr.); iussi pecuniam atque aurum deferre gratuitos insuper commeatus praebuere(c. 64.); Viennenses inprimis tre- cenos singulis militibus sestertios pendere iusserat Valens; sed fama constans fuit

OQCCCQ˖QQQQQQQQ2,.·-

3) in progr. Lubec. a. 1839. p. 20.