Aufsatz 
Symbolae criticae : Particula altera
Entstehung
Einzelbild herunterladen

3

dubito quin Tacitus nostro loco paulo maiore libertate usus, ubi non ipsum vocabulum noctu, sed, quae eodem sensu ponuntur, verba licentia tenebrarum sequuntur, diu tamen dixerit pro interdiu. Haec igitur apto et accommodato ordino narrat:; Galbae corpus, quamdiu lucebat, dum milites aliis curis distracti fortasse etiam pudore aliquo retinentur, neglectum iacebat; sed ubi nox cuiusvis flagitii licentiam praebuit, plurimis ludibriis- vexabatur: tum dispensator Argius corpus Caesaris militum manibus ereptum humili sepultura contexit. Concesserat enim Otho, teste Plutarcho l. c. Helxvidii Prisci precibus, ut iusta ei solverentur: quae ut a fidis servis perage- rentur, quamquam temporis necessitate noctu id factum est, tenebrarum licentia opus non erat.

IHI. I, 57. extr. descripta aemulatione sociorum, Agrippinensium, Treverorum, Lin- gonum Nitellianis exercitibus pecuniam et arma offerendi, haec adduntur; sed mani- puli quoque et gregarius miles viatica sua et baltacos phalerasque, insignia armorum argento decora loco pecuniae tradebant instinctu et impetu et avaritia. Num triplicem hanc tradendi causam recte indicatam esse credamus, eamque iterata copula(et) diserte distinctam? Instinctus enim si recte h. l. tanquam offerendi causa affertur, ab impetu nisi ardoris gradu non differt: ideoque utrumque coniunctum non apte avaxitiae, quae in aliud genus caderet, oppositum esset. Ut dicam quod sentio, scribendum esse suspicor: instincti et impetu et avaritia: duae diversae inter se causae milites moverunt: rudiores alteros et imperitos, qui aliorum exempla sequebantur, impetus i. e. caecus quidam agendi ardor, alteros, qui belli casuum gnari brevem iacturam largiore praeda se com- pensare posse sperabant, avaritia instincti sua tradebant. Saepius Tacitus hoc participio codem sensu usus est velut Agr. c. 16. Dial. c. 14. Et magna utriusque causae diversitas repetita copulandi particula diserte expressa est.

Omnino autem qui Taciti scribendi usum compertum habet, non ignorat, quantum ad veram interioris sensus cognitionem accurata coniungendi disiungendive particularum ob- servatio valeat, in quibus Medicei codicis librarius levi incuria haut raro erraxvit. Cujus rei pauca exempla addo. H. I, 85. Turbulenta militum secessio Othonis oratione vix erat repressa; non tamen quies urbis redierat: strepitus telorum et

facies belli, et militibus ut nihil in commune turbantibus, ita sparsis 1*