— 2—
brarum contexit; Halmius, vir clarrissimus, de re cum Jacobo consentiens verborum ordine paulum mutato hunc locum nuperrime sic edidit: G. corpus diu negl. et pl. lud. vexatum, licentia tenebrarum disp. Arg. e prior. servis hum. sep- in priv. eius hortis contexit. Sed neutra harum rationum verum inventum esse censco: id quidem probe in iis intelleetum est, verba licentia tenebrarum loco suo non aliter posse defendi, nisi si in iis quae praecedant aliquid contineatur, cui tene- brae istae opponantur; hoc ipsum autem, quod desideramus, non deest in vulgata scriptura, modo agnoseatur. Pro certo enim affirmaverim, particulam diu h. I. non consueto more de temporis diuturnitate esse intellegendam, sed rariore usu a Tacito eo sensu positam esse, quo plerumque interdiu usurpatur. Et primum quidem, si omnia ea, quae inde a cap. 27. tanduam fatali illo die, octavo decimo Kalendas Februarias, gesta narrantur, repetimus, necessario statuendum est Galbae caedem(cap. 40. 41.) die iam longius provecto perpetratam esse: eumque corpus eius insequenti nocte humatum sit, manifesto non Satis temporis, praesertim hiberno mense, supererat, ut diu h. e. per longum tempus neglectum esse dici potuerit. Sed jure quaeritur, num rarior ille usus, quo diu ponatur pro interdiu, satis firmis nitatur exemplis. Et sane quidem, quamquam principio haud dubie utraque adverbii significatio perinde usitata fuit ⁴), altera, quae tempus diuturnum complectitur, Paulatim adeo praevaluit, ut diu pro inter diu vix aliter dictum reperiatur, nisi cum opposito suo, duod est noctu, coniunctum. Sic apud Tacitum ipsum bis legitur: A. 15, 12. H. 2, 5., apud Sallustium Iug. c. 38, 3. 44, 5. 70, 1. et in fragm. a Charisio II. p. 185. servato, apud Plaut. Casin. 4, 4. 5. et in Titinnii fragmento apud Non. M. p. 98. Sed tamen hune usum nondum in meram formulam abiisse, inde apparet, quod cum plerumque diu noctuque hoe ipso verborum ordine coniunctum inveniatur, Tacitus ipse altero(Hist.) loco inverso ordine scripsit: noctu diuque, quemadmodum Plau- tus quoque liberius variavit, modo moctu et diu, mode nec noetu nee diu ad- mittens. Quintilianus etiam aperte ex sui temporis more particulam diu diurni tem- poris significatione non minus consueto usu habet quam particulam noctu, cum observet
(, 4, 29.): Nam ut nocth et diu ita dictu et factu. Quae cum ita sint, non
4) efr. Doederlein. Lat. Synon. IV. p. 268.


