Aufsatz 
Symbolae criticae : Particula altera
Entstehung
Einzelbild herunterladen

Akere symbolarum criticarum particula, quarum prior ante hos quattuor annos edita est, omnis fere in Tacito vel interpretando vel emendando versabitur. Qui duamquam, ex quo tempore luci redditus est, usque ad nostram aetatem doctissimorum hominum ingenia et industriam miro fervore et Prospero eventu exercuit, idem tamen et sententiarum densitate et verborum poprietate alios aliosdque penitus intellegendi conatus excitat, et propter peculiarem librorum manuscriptorum, quorum sola fide niti- tur, condicionem ¹), novam semper coniectandi materiam praebet. Quo in genere quid praestitum sit in hisce obversationibus, quae assidua nobis et attenta lectione obnatae sunt, periti horum studiorum iudices viderint.

Hist. I, 49. in. Galbae corpus diu neglectum et licentia tenebrarum plurimis ludibriis vexatum dispensator Argius e prioribus servis humili sepultura in privatis eius hortis contexit. Haec verba, sicut in codice Mediceo leguntur, Friderici J acobi, ²) cuius memoriam sancte colo, ideo suspitionem move- runt, quia ad ludibria, quibus militum furor in Galbae corpus saeviebat, in tanta ani- morum ferocia tenebrarum licentia non opus esse, sed ea excusatio potius ad celandam sepulturam accommodata videbatur, praesertim cum Plutarchus, ubi eandem rem narrat, diserte dicat ³): 50ανκ νκτοςσ fereios daeleuνεοs. Cum igitur Jacobus paucis verbis transpositis scribi iussisset: corpus diu neglectum et plurimis ludibriis

vexatum, dispensator Argius... in propriis eius hortis licentia tene-

¹) Egit de ea re accurate et prudenter Carolus Heraeus in Studiis Criticis in Mediceos Ta- citi libros, inprimis inde a p. 15 de generibus vitiorum Mediceorum codicum. ¹) in programm. Catharinei Lubec. a 1838. p. 19.

²³) Othon. c. 28. extr.