— 5—
manifesto errore legatur: ne ab aliis apud Vitellium anteirentur, perver- tisse ipsum Vitellium videntur; editores ad unum omnes Lipsio ¹⁰) praeeunte levissimo sane remedio, nomine Vitellium bis Posito secundo loco eiecto, locum in veram formam restituisse sibi videbantur: non recte, opinor. Nam vitium non in poste- riore nomine male repetito positum est, sed in priore corrupto. Tacitus enim, refutato aliorum scriptorum iugicio, qui Bassi Caecinaeque causas proditionis in adulationem oorruptas tradiderant, vera quibus ducebantur consilia aperit. Sed aemulatio et invidia qua eos motos fuisse ostendit, nequaquam id spectabat, ne apud Vitellium ab aliis anteirentur: quid enim a Vitellio sperandum erat aut metuendum eo ipso tempore, quo proditionem eius meditabantur. Imo id unice curabant, cum de futuro imperii arbitro non amplius dubitarent: ne ab aliis apud Vespasianum ante- irentur: idque Tacito restituendum esse pro certo affrmaverim. Quo facto, quae seduuntur: pervertisse ipsum Vitellium videntur aut immutata relinquenda sunt, aut leni fortasse mutatione scribendum: pervertisse ipsi Vitellium viden- tur. Nam licet volgatam scripturam sic fortasse tueare, ut consilii audacia eo aucta esse videatur, quod ipsum imperatorem sit adorta, aptius tamen id dictum esse videtur: ne ab aliis anteverterentur, ipsos Vitellium perdidisse.
Sed haec in praesentia sufficiant, quia latius excurrere temporis angustiae vetant:
plura Deo favente proximo anno eadem occasione subiungemus.
¹⁰) qui haec adnotavit: vox Vitellii inepte repetita et inculcata, ut solet, ab interprete; scribo
ea eiecta: pervertisse ipsum videntur.
—y’f—


