Aufsatz 
De usu particularum an et ken apud Homerum / Casselmann
Entstehung
Einzelbild herunterladen

29 mativae sententiae additam legimus, dicendum est, in quibus non aliam ejus vim quam in illis agnosces. In plerisque oppositio indicatur; cf. II. IX. 417:

. ϑ ι*τος ⁷⁵μασσι εꝓυνα παοανμμινινινηασατν, 0ααάαο ⁴ἀποπetetv.

Non solum ipse in Graeciam revertar, sed etiam aliis, ut id faciant, persuaserim, cf. VI- 329. XII. 69. XIV. 245. Od. II. 62.

Sine oppositione haec dicta sunt in II. XXIV. 653 sq.:

765» el zig os 100 οꝶκν»iu ⁴μιανιναν,

œꝰοαi ν&eiοι dydναιμέεινμιάνοωο Qπουννν τυασνν, videmus autem vim adverbii adriwæ, quod celerem rei eventum indicat, particula augeri. Praeterea in iis sententiis reperitur, in quibus optativi significatio non multum a signifi- catione indicativi temporis historici differt; scilicet opponitur id, quod esse cogitatur, praesenti rei condicioni. Sed hac in re tenendum est, quum indicativo temporis historici in enunciatis condicionalibus utriusque particulae potestatem convenire appareat, aoristum ac plusquamperfectum fere éy, imperfectum autem, cujus rarior usus est, d&õν additum habere. Hoc inde explicandum esse videtur, quod in ejusmodi sententiis eventus rerum praesentium, quoniam etiam nunc nostra interest, utrum eveniant necne, majore vi efferri solet, quam earum, quae praeterito tempore fieri potuisse cogitantur. Intelligimus igitur, cur ad opta- tivum, ubi eadem ejus ratio est, quae imperfecti,& apponatur. Cf. II. XVI. 747. XXII. 20. XXIII. 275. Od II. 62. Hoc autem per se intelligitur, nullam fuisse necessitatem 00 ponendi. Itaque poeta, sicubi ei placuit, eam cohaerentiam, quae ze efflagitat, indi- care, hac particula usus est. Cf. Il. XII. 324. XXIV. 220:

ed 1ενν να: νς ε⁴ι ἀs nα˙ονέsον ersleuey,

H ol Hdeνεεςε, ϑeοοσemeιοι Foνεs,

ũds veεν †ασ‿μαεν ν. ¹. 1.

Dicit Priamus, se, si a vate aliquo vel haruspice, quibus non eadem, quae diis, fides habenda sit, filium ab Achille redimere jussus esset, diffisurum fortasse fuisse. Par- ticulae eyꝝν ea est potestas, quae antecedente protasi esse solet;& autem fortius quam esset aptum, eventum rei urgeret, ita ut fidem illis hominibus prorsus derogandam esse Priami sententia esse videretur. Plerumque unum eorum vocabulorum, quae comitari huic particulae solere supra dixi, additum est, ut α, ννοα, 1, l', cf. II. V. 311. XIII. 485. Od. II. 74. IX. 456 XI. 502 XVII. 315, 408 XX. 315.

§. 18.(Quum talis sit potestas particulae zév, ut omnibus locis apta sit, quibus sententia ex antecedentibus orta declaratur, mirandum non est, etiam in negativis senten- tiis non raro eam usurpari, cf. Od. IV. 223. 649. X. 383 XI. 144. XII. 107, 287 XV. 195 XIX. 590. II. IX. 125. 267. X. 303. XII. 58. 447. XIII. 321. XVII. 149, 260, 586. XIX. 81. 90 227 XXIV. 565. Solemnis autem ejus usus est in iis sententiis, quae conjunctionem 0006, cujus officium est alteram sententiam alteri adnectere, in fronte gerunt; cf. Od. II. 185. IV. 96. XII 77. 83. 87. XVI. 243 XX. 211. XXIII. 125 XXIV. 108. II. IX. 126, 386, 416 III. 392. IV. 427 XII. 381 XIII. 287. XIV. 53 XVII. 366 XX. 358.