Aufsatz 
De usu particularum an et ken apud Homerum / Casselmann
Entstehung
Einzelbild herunterladen

28

indicare, nisi hoc, tam arcte eam rem, de qua agitur, cum alia cohaerere, ut necessario ex hac evenire cogitanda sit. Itaque non condicionem, sed eventum rei urget, ut sic demum intelligamus, quatenus reete Reisigius(de part p. 99) dixerit: y particulam aliquid fieri per causarum quandam cohaerentiam posse indicare; ergo optativo additam rem quamque, quae fieri posse simpliciter per optativum dicatur, confirmare. Illud autem, quod particula effici dixi, alia praeterea ratione significari solet. Observavi enim, quod memorabile est,& ab Homero fere in negativis sententiis, perraro in affirmativis usurpatum esse. Hoc inde explicandum esse videtur, quod sen- tentiae negativae, propterea quod plerumque aliis oppositae sunt, majore vi praeditae esse solent. Varia autem sunt ea, quibus negatio opponitur. Nunc enim sententia, in qua eum, quocum loquimur, esse scimus aut suspicamur, refutanda est, ut II VIII 209, ubi Neptunus Junoni, quae deos, Graecis faventes, Jove superiores futuros esse dixerat, haec respondet:

HOox dτοsmσις⁹ς, 1⁷ν 6 ꝙαμινοον εmOᷣ⅔σ*!

od& εe sέιαοιιι ‿⁴di KOorlcr αἀeν σι

εεας τοας- v. 1. 1.

Eadem causa est eorum locorum, in quibus quis alterum, quem id quod ex- spectandum erat, non fecisse miratur, facturusne id sit, interrogat, ut II. III. 52:

00& Ʒ ε⁴ε⁵νεέιας doν⁸‿⁴ο Meεααοων

Saepe etiam, quum fortius rem enunciare volumus, contrarium ejus negamus, Il. IX. 77:

xi ⅜eν εε ϑν οευιενν

Pertinet huc ea dicendi ratio, quae, quum ad nomen negatio apposita est, litotes vocatur, ut Il. V. 223:

By9 0dx Sοiεαοντα ⁷⁴ο dyνάιννμνοοναια d⁴ον.

Alibi non tam sententiae, quam rei negatio opposita est, ut II. I. 300: IEOO2 1εέν ονντοι Ʒέꝓ αάmiᷣοα csνeα οοε 16 ν ν‿⁵ανν,& ³α⁶‿ι εασισι dο* ταο εμʒᷣẽ*,. 10 00να Ʒτ⁴ι ◻2⁶⁵ιςι eε⁴ έοινμτοοι εαμεεο.

Sed quum haec particula ita usurpari coepta esset, ut evenire aut eventuram esse aliquam rem indicaret, factum est, ut significatio rei ad condicionem relatae pau- latim evanesceret nec quicquam fere remaneret, nisi illa eventus notio, quam aptis- sime circumscribendo hoc modo declarare possumus: fiet id, ut et in negativis sen- tentiis: non fiet id, ut. Pro exemplo esto hic locus Iliadis quem jam excitavi I. 298:

T6 d'⁵σ,& ευσι ϑο⁵ τπανοσα π αμέανν. z. 1.

Non fiet, inquit, ut aliam rem auferas. Haec explicatio tam apta mihi et con- veniens particulae potestati esse videtur, ut Graecos etiam in iis locis, in quibus condicio addita est, non tam iogicam enunciatorum cohaerentiam, quam vim illam, qua eventus rei efferretur, sensisse existimem.

Usum particulae in sententiis negativis pluribus exemplis, quae qui inspicere cupit, ubique reperire potest, confirmare opus non erit; dev iis potius locis, in quibus eam affir-