Aufsatz 
De usu particularum an et ken apud Homerum / Casselmann
Entstehung
Einzelbild herunterladen

26

Souro, quae non magni, profecto, ad persuadendum Menelao momenti foret, si hoc modo accipienda esset: parce mihi, pater enim me, simulac captum esse compererit, id quod vix credam, magna pecunia redimet. Et, ne hoc omittam, quid ponderis haec verba habebunt, si omisso έν, ut leguntur ib. XI, 135, incertiorem etiam incerta illa sententia declarari cum Baeumleino dicamus? Hoc enim, quod contendit v. d., nudo optativo rem fictam, de cujus veritate ne cogitari quidem possit, addita antem particula id enunciari, quod etsi fictum sit, fieri tamen cogitetur, nemo non videt, falsissimum esse. Exempli gratia praeter alios locos haec verba Phoenicis attulit(II. IX, 444):

ddg d /eur, i 9²ο, ꝙl40*nrτ –ſD2 69ε40ο.

Aeinεασι, odd', e&tεeν αω drograin 9 ε αα*ς,

yijoas arοꝓεσ 9*σειιηmQe³έðσο ⁷1*⁴αονπτ³α, e quibus verbis contrarium potius verum esse colligas. Etenim si quem repuerascere posse credamus, quid tandem fieri posse negabimus? Quando igitur nudus optativus locum habebit? Sed etiam aliorum locorum comparatio non sine causa me Baeumleino oblocutum esse ostendet. Qui si recte diceret, non solum explicari posse hanc constru- ctionem ea quam iniit ratione, sed etiam tam necessariam esse, ut alia ne apta quidem habenda sit, mirum profecto, videretur, quod a multis locis abest particula, in quibus e lege illa ponenda erat. In II. X. 321:

00 1 hao, 2 rarεινοο d³2o ςιοιοισαω 000»&!*εν τον τπυασαηάαο l(ονσιε̈νοιο τπυνιο⁶ νν

particulam ait additam esse, quia fieri posse cogitetur, ut ejusmodi nuntius Achilli per feratur. Gompara antem II. I, 255:

7 2⁸ν Trννςρνν Ilolauοs IIO⁴⁴⁶έ⁶ι ε naides,

81 G*†ꝓ†οᷣανmνꝙ⅓τꝙπἀε᷑ τπ‿̈eννισ τπινιοοαασισο ⁴μαουασαι³⁴ιμ̈νοοιεν.

Cur h. l. deest particula? Num qubitari poterat, quin Trojani nuntium de jur- giis illis, quibus Graecorum principes inter se contendebant, accepturi essent? Immo, verisimillimum erat, eos accepturos esse. Cf. praeteren Il. XIV, 205 sqq.:

ods 2Iu 9% νεν⁷ al dm⁵ πe veire 1⁶αν 2 ei veiνο 7. erεσοσ ιααραινεναιμνοονσασ †σοωõüci

elg eurnpe Gdνεν‿σαασιν 60⁴ιeρ ννσα ꝙdörirt,

alet*ε σe σOMν ε l aidoln acxooann.

Nihil in his verbis inest, unde Junonem suspicari appareat, fore ut id, quod ei propositum erat, ut Thetyn cum Oceano reconciliaret, parum sibi procedat. Itaque concedi non potest, optativum in his locis particula non potuisse carere; quam quod addidit fere Homerus, ei qui reputaverit, poetas epicos interiorem sententiarum nexum par- ticulis, quarum magna in eum finem copia utuntur, ubique fere significare, mirum non erit.

Consentaneum est, similem esse hujus usus in adnectendis sententiis varietatem ei, de qua supra exposui. Etsi enim particulae potestas ubique eadem est, alia tamen in aliis locis ratione ad antecedentem sententiam respicit. Ac simplicissima est ratio, si antecedit opodosis; declarat enim is qui loquitur, sentire se, ea quae dixerit, e condicione suspensa esse, ut in II. I, 59 sq.: