Aufsatz 
De usu particularum an et ken apud Homerum / Casselmann
Entstehung
Einzelbild herunterladen

et particulae explicandum esse, supra docui; nescio autem, num hoc jam ab aliis observatum sit, doa perquam raro cum optativo conjunctum legi; mihi quidem, quamquam sedulo quaerenti, praeter locos aliquot, in quibus interrogationi additum est,(ut in II. XI, 838: ρ 2 ³ꝙ 201 τ 20α;) nullum exemplum repertum esse fateor. Itaque sic dicendum erit: in indicanda sententiarum cohaerentia, quum et indicativus et optativus locum habere possit, ea quidem differentia, quae ex ipsa modorum natura consequatur, indicativum doœ, optativum z» sibi adsciscere; eadem vero de causa, qua zéy cum indicativo con- jungi nequeat, dòæ ab optativo arceri. Quomodocunque res se habet, in eo nihil miri esse videtur, quod doa non est inter eas particulas, quas cum particula zeẽ consociari solere vidimus. Quae vero sit utriusque significatio, quae differentia, si quando conjunctae legantur, propter exemplorum paucitatem difficile est dictu. Si quid video, ex ipsa interrogationis natura sequitur, ut particulum àãõa et in iis sententiis, quae nudum optativum habent et in iis admittat, in quibus zsν additum est. Graeci enim, quum ei, quem interrogabant, ita res esse comparatas, ut causam interrogandi praeberent, significa- turi erant, fortius hoc esse declarandum sensisse videntur, quam particula fieri posset, ratiocinationi, quamvis levi, indicandae parum idonea. Cf. ille Iliadis locus, quem exci- tavi, et Od. XVIII, 357: Eer* εϑέαιοασςι Ʒϑπηνννευο⁴εαιαμενν;

quo loco Eurymachus interrogationem particulis à xe ita ad mendicitatem Ulixis refert, ut illa afflictae condicionis eum admoneat, ob quam opere mercenario ut victum sibi quaerere possit, optare debeat, hac autem, quae, quum salva sententia omitti posset, usu ita ferente, addita est, simpliciter id, quod nunc dicit, iis, quae antea animo perceperat, adnectat.,

§. 16. Usum particulae, de quo hactenus dictum est, si recte explicavi, quum iis sententiis inseri eam dicerem, quae, quamquam non penderent ex aliis, tamen iis, quae antecederent, adnectendae esse viderentur: nullam sequitur ejus ponendae esse neces- sitatem in protasi enunciati hypothetici, quam ad apodosin referendam esse, ubique per se intelligitur. Posse tamen huic quoque addi, ex iis, quae de potestate ejus supra dixi, apparere censeo; nihil enim obstat, quin condicionis quoque cogitatio ex iis, quae antea dicta sunt, oriri possit, sive in his id ipsum, quod pendet e condicione, sive alia sententia continetur. Tam simplex ac plana haec ratio est, ut ii, qui exemplis hujus usus quae exstant, aliam eamque artificiosam explicationem adhibuerunt, quum nodum in scirpo quaererent, non potuerint non in errores induci. Baeumleinus quidem hanc loquendi rationem e constructione conjunctivi cum particula zéy ortam, in iis sententis, in quibus objectiva hujus modi vis minuenda esse videatur, locum habere ait; mutato enim con- junctivo cum optativo, particula, quae illum comitetur, servata, id effici, ut sententia dubia magis atque incerta reddatur. Sed quid lucramur hac explicatione? Quodsi optativus particulam in talibus enunciatis non admittit, quomodo a conjunctivo ad eum transferri poterit? Sin admittit, cur ab illo modo mutuetur? Itaque hanc modorum per-