Aufsatz 
De usu particularum an et ken apud Homerum / Casselmann
Entstehung
Einzelbild herunterladen

9

re originem ducat, ita etiam cogitata nostra, excepta ea cognitione, quae ex ipsis rebus hausta est, ex aliis cogitatis oriuntur. Et hujus quidem generis ea sunt, de quibus nunc loquor, quae solo cogitandi arbitrio finguntur. Itaque particula illa qui utitur, nihil indicat, nisi cogitationem aliquam animum propter aliam, in qua versatus sit, subisse. Vides hanc rationem et inter ea esse, quae tam arcte cohaereant, ut necessario alterum ex altero eveniat et inter ea, quae liberrima cogitatione conjungantur. Itaque

1. in apodosi enunciati hypothetici, si praecedit protasis, locum habere potest. Quod ne iis, quae de significatione particulae& dixi, repugnare videatur, moneo, enun- ciata hypothetica a causalibus ita tantum diferre, ut in his de re certa, in illis de in- certa agatur; nexum autem causalem etiam condicione semper indicari. Itaque si non illud dicendum est, suspensam esse aliquam rem ex alia, sed priorem sententiae partem posterioris causam esse, non àr, sed zıy ponendum est. Non nego autem, haec duo tam similia esse inter se, ut permultis locis utra particula legatur, nihil differat.

Od. I. 265

roros& αμeυσπυνοουα⁶νμμ⁶νασευενꝙ ˙Odνοσενε, ndvres dxννμσ νmð»eνοlxεo xοꝓνασα s.

Optat Minerva, ut Ulixes cum procis congrediatur, consecuturum enim esse videt, ut hi interficiantur; dy si positum esset, condicionem indicaret, qua impleta futurum sit, ut poena a procris petatur.

III. 223

&1 Ooëννοσσ⁵˙ςοι⁹◻ράdeεοσν,*εο³⁶ τε̈*‿uε 1* ςι νεενωω ε εαά εeκ⁴ε⁵ανιοιοσιο ⁴έeνμοο

Nestor a. v. 216 inde Telemachum bono esse animo ac sperare jubet, fore, ut pater redeat, quo facto dubitari non posse, quin homines illi nuptiarum oblituri sint.

§. 11. Hic dicat quispiam, inter membra enunciati hypothetici eandem esse oportere rationem, sive antecedat id, quod conditionem in se continet, sive subsequatur. Verum est, sed quid aliud eo probatur, quam quod verba ipsa declarant, ubique altero con- dicionem indicari, a qua pendeat alterum? De particula zεν, quippe aliena a condicionis significatione, nihil inde colligi potest. Quae cur non possit ad membrum condicionale referri, nisi hoc praecedat, ex natura ejus, quam supra explicavi, perspicuum esse censeo. Nunc mihi probandum est, si subsequatur illud membrum, ea verba, quibus particula addita est, cum sententia, quae antecedat, aptissime conjungi videbis, non solum in omnibus locis sunt antem perpauci illud ipsum vocabulum, quocum haec vocula accentu tradito coalescat, necessario ad antecedentem sententiam referri sed hac ipsa etiam plerumque condicionem, quae deinde, ne imperfecta videatur oratio, additur, ita in- dicari, ut, quae sit, priusquam enuncietur, sponte appareat.

Od. XI. 373 sdd.

d d* jde udda 1χο, dσιςσασνσος 00G1 doy eidetν εννμεᷣα⁴ςςε οσ ς μοωι-feye dοselx so

d‿