Aufsatz 
De usu particularum an et ken apud Homerum / Casselmann
Entstehung
Einzelbild herunterladen

4

viter nunc ea indicabo quibus opus esse videtur, ut quae de particulis illis dicenda sunt intelligi possint. Omnium enunciatorum commune est, ut esse aliquid aut fieri dicatur; differunt autem inter se ea ratione, quae inter eum qui cogitat atque ipsa cogi- tata intercedit. Alia enim cogitata ex rebus ipsis, simulatque animum ad eas advertimus oriuntur, sive eas esse, sive posse esse intelligimus; sive ipsi excogitavimus, sive aliunde cognovimus: alia cogitandi quodam arbitrio a nobis finguntur. Quae ne perperam intel- ligantur, cardinem rei moneo in eo verti, utrum cum cogitatione rei simul illud, fieri eam, conjunctum sit, an nostro, ut dixi, arbitrio addatur. Priori enunciatorum generi indicativus, posteriori optativus et conjunctivus inserviunt. Ac si quaeras, quomodo id fiat, ut mens nostra in rebus versetur, quas esse ipsa fingat, facilis est responsio, causam esse duplicem, unam in voluntate atque appetendi facultate, alteram in eo positam, quod non soleamus in contemplatione rerum, quatenus ex ipsis cognitionem haurire liceat, acquie- scere, sed animo nostro studium nova cogitata ex iis quae perceperit procreandi natura insitum sit. Et optata quidem ut mittam, ea cogitata, quae ad alterum genus pertinent, apparet non per se sola, sed ita tantum, ut cum aliis cohaereant, oriri posse. Debet enim causa esse cur cogitemus, quae si in re ipsa non est, non potest esse nisi in alio cogitato; quomodo patet non opinionem oriri esse aliquid, sed cohaerentiam tantum ejus quod esse possit cum alia re cognosci. Haec autem cohaerentia duplici efficitur modo, causa ac condicione. Causam dico subjectivam illam, qua alia facile ex alia sententia oritur; condicionem vero patet in re positam esse, e qua num quid fiat pendere intelli- gamus. Prioris cohaerentiae index est zεέν, posterioris&y. Vides, quam haec inter se diversa sint: εy ad cogitationem ejus qui loquitur, dy ad rem ipsam refertur.

Qualis sit ille nexus, quem particula dy indicari diximus, accuratius definiri non potest; ea enim est ejus natura ut latissime pateat. Debere quidem ejus sententiae, quae addita particula priori adnectatur, causam aliquam esse in iis, in quibus animus noster versetur, per se intelligitur; sed ut haec certa sententia expressa esse potest, ita saepe etiam eam sententiam, quacum altera, cui zéy insertum est, proxime cohaerere videtur, omissam esse et particulam non ad verba, sed ad cogitata ejus qui loquitur referri vide- mus. Rectissime igitur S. negavit, logicam hanc esse cohaerentiam; caret enim arcto eo vinculo, quo causales, condicionales, aliae sententiae conjunctae sunt. Praeterea id quoque manifesto apparet, nunquam non particulam ad praegressam sententiam refe- rendam esse. Nam quod B. dicit, multis locis eam ad antecedentia verba referri non posse, ita verum esse censeo, ut ad sequentia unquam referendam esse, praefracte negem; qua de re infra.

Condicio, quam particula significari dixi, nihil difficultatis habet; quae ad- denda sunt, ut accuratius ejus vis intelligatur, ibi locum habebunt, ubi de constructione ejus cum singulis verbi modis agetur. Illud autem apparet, neutra harum particularum significationem modorum mutari, quippe quae non ipsae iis sententiis, quibus insertae sunt. aliquid addant, sed eas cum aliis conjungi jubeant.