— 5—
§. 4. Originem harum vocularum explorate cognitam velle habere non multum absum, quin temerarium judicem. Confiteor tamen, ea quae S. de hac re disputavit, cum significatione a me indicata optime convenire. Aptissime enim condicionis notionem, quae in particula inest, ex significatione praepositionis dα explicavit; qua de re vide quid ipse dixerit. Altera autem particula nihil indicari vidimus nisi duas sententias ab eo qui loquitur conjungi, non etiam addi qua ratione inter se cohaereant, quae signi- ficatio facillime e conjunctiva vi conjunctionis ai oriri poterat.
Singulos nunc verbi modos deinceps persecuturus primum de optativo dicam.
De optativo cum ν et*ν.
§. 5. Optativo ea enunciantur, quae esse arbitrio nostro cogitamus. Quaeritur autem, num quid praeter ea quae volumus aut optamus hoc modo cogitari possit. Quaecunque enim cogitata non ex animi affectione orta ad solum intellectum pertinent, cum opinione quadam conjuncta sunt. Itaque wοεᷣ qui dicit, non solum fingit aliquid, quod fiat nec ne nihil referat, sed alterum facturum esse opinatur. Patet autem, cogi- tationem quidem ex arbitrio nostro oriri posse, opinionem non posse, sed hujus causam aliquam esse oportere. Male igitur Baeumleinus p. 289:„Der reine Optativ bezeichnet „die subjective Setzung, welche, als auf der Willkür des Denkens beruhend, über die „eigene Meinung durchaus nichts aussagt, der Optativ mit ν(xε) bezeichnet das sub- Jjective Urtheil, welches die eigene Ansicht ausspricht etc.“ Quod de nudo optativo dicit, verum esset, si de usu hujus modi in membro condicionali enunciati hypothetici esset intelligendum; hoc enim, quum non plenam sententiam, sed partem tantum sen- tentiae efficiat, concedendum est, non ipsum per se, sed una cum primario membro cui subjectum est loquentis opinionem exprimere; nunc, quum de omnibus enunciatis dictum sit, falsissimum est; ita enim cogitare fieri aliquid, ut neque fieri censeas neque non fieri, nihil est nisi halucinari. Immo nudus optativus idem significat; quod B. addita particula significari dicit. Tenendum enim est, ut illuc redeam, de multis rebus, quae num fiant nesciamus, illud tamen unde hoc pendeat nos cognovisse. Hac igitur cohaerentia perspecta, fieri quidem eas cogitare possumus, cogimur autem conjunctas cum alia sententia cogitare. Sequitur, nullum ejusmodi cogitatum sine condicione esse posse.
§. 6. Condicio autem non semper addita, sed saepissime omissa est; quod ubi fit, facile intelligi potest. Non dico de iis locis, in quibus e tota sententia qualis sit, perspicitur. Haud raro enim accidit, ut propterea aliquid fieri posse censeamus, quod nihil esse videmus, cur non possit fieri, etsi condicionem unde pendeat non cognovimus. Nam neque causas omnium rerum cognitas habemus et vero multa in plerisque quominus fiant obstare posse scimus. Sequitur haec fieri non aliter posse cogitari, quam si cum iis unde pendeant, quaecunque illa sint, conveniant. Quid hoc aliud est, quam fieri ea cogitare impleta condicione? Itaque noοuoins est: facias, si velis, si res ita jubeat, si


