— 3—
aut fieri cogitetur. In priorem errorem Baeumleinum incidisse, ex iis apparet quae addit: „dass von dem Standpunct der Wirklichkeit aus beurtheilt die Partikel der Objectivität „des Indicativ etwas nimmt, der Subjectivität des Optativ etwas giebt, indem sie den „ersteren Modus dem Gebiete der Subjectivität, den letzteren dem der Objectivität näher „rückt, so dass beide Modi in der Verbindung mit d eine eigenthümliche Stellung zwi- „schen reiner Objectivität und reiner Subjectivität einnehmen.“ Addita particula objecti- vam indicativi naturam minui, subjectivae autem optativi aliquid addi ait. Sed ante omnia quomodo hoc fieri possit explicandum erat; non enim per se intelligitur, quid hoc sit, quod utriusque modi naturam mutari, optativum propius ad objectivam indicativi ac rursus hunc ad subjectivam illius accedere dicit. Lubrica enim res est vim vocabu- lorum formarumque discrepantiam ita explicare, ut ad tales notiones, quales sunt: Setzung, Wirklichkeit, Objectivität, Subjectivität revocentur, nisi eas tam accurate antea exploraveris, ut ne minimam quidem ambiguitatem relictam esse intelligas, id quod ut ab aliis ita a Baeumleino factum esse nego. Veluti in illo de quo modo dixi:„als wirklich setzen“ non video, quomodo B. haec duo una notione comprehenderit. Obscu- rius etiam est neque ea ratione, qua B. conatus est, explicatur, quomodo haec notio, si qua sit, cum modorum notione conjungi queat. Qua de re quum alio loco dicturus sim, nunc hoc tantum addo, singulari vocabulo non videri mihi illam notionem exprimi posse. Genera enim vocabulorum, exceptis interjectionibus, quum alia certas notiones exprimant, alia notionibus accuratius de definiendis inserviant, alia notiones ac sententiae quomodo inter se conjunctae sint indicent, alia denique totam sententiam cui adduntur aut con- firment aut debilitent ac dubiam reddant, omnia igitur partes sint sententiae magis minusve necessariae: nihil horum ea quam B. particulis dv et zéy tribuit notione declaratur; non enim ad id quod cogitatur, sed ad ipsam cogitandi actionem pertinet, cui indicandae non vocabula, sed modi verborum, nisi fallor, inventi sunt.— Sed praetermittendum non est, Baeumleinum sententiam suam, particula dõ sumtionem significari, loco Dinarchi (adv. Dem.§. 68) confirmari existimare. Ubi quum haec legantur: zν ³ε e, 21⁹οσφεν ydo zaıντn, sdy ατd τ ννmμασμαα m dHεμαοωαοανεενυνοννσ dndxm e²uννας αμά dεεανοοο 10 Oνοο—+- 1l 5000 ey; verba illa quae in parenthesi addita sunt: 2 G³⁵⁵μ⁵εέ αἀο zxννια explicando praegresso av adhibita esse ait. Qua in re egregie falsus est. Nullo enim pacto ad hanc particulam, sive eam cum sequenti verbo zt εοοσννεν conjungis, sive yévoezo sub- intelligis, referri possunt. Hoc vel propterea fieri nequit, quod is qui interrogat non sumit. Etiamsi vero non interrogatio, sed affirmatio in apodosi esset, tamen illa verba ad membrum condicionale: sdν αuν* εεασoos pertinerent; hoc enim ea quae su- muntur in se continet. Nec quidquam difficultatis habet quod conjunctio ydo verba 14αεν τανοτd ad praecedentia referri jubere videtur, in his enim exspectatio sequentis sententiae mota est.
§. 3. Significatio particularum dy et véy arcte cum modorum esignificatione co- haeret. Sed quoniam longioris disputationis est meam de his sententiam exponere, bre-
1*


