Aufsatz 
De usu particularum an et ken apud Homerum / Casselmann
Entstehung
Einzelbild herunterladen

2, 2.

N enunciata particula äy conjungi, éy autem eäm tantum habere vim, ut sententia cui in- seratur, ex ea quae praecedat, facile oriri dicatur.

Hujus sententiae quum varia S. argumenta protulerit, ea quidem, quae ab ipsa vocabulorum diversitate, a natura linguae epicae, a collocatione particulae petita sunt, ut mittam alia, quae sunt minoris momenti, recte a Baeumleino refutata esse censeo; de ceteris secus mihi videtur. Obiter unum attingam, de quo verissime S. judicavit. Mirum enim foret, si Graeci duas particulas ejusdem prorsus significatus in eodem enun- ciato, ne interposito quidem alio vocabulo admisissent. Nam quod B. opponit, etiam alias particulas, quibus similis esset significatio, hoc modo conjungi, ut ν, 16ν ·ꝛ¼, pdo dy: non reputavit vir doctissimus, aliam esse eandem, aliam similem significationem; utque concedam, difficile esse dictu, quomodo et 2εν» inter se differant quamquam differre nemo negabit apparet tamen, eas voculas, quae nullam nisi affirmandi atque asseverandi vim habeant, non posse cum iis comparari, quae aut certum exprimant no- tionem, aut ei rationi, qua enunciata inter se cohacreant, designandae inserviant. IIlae, quoniam animi affectionem, quae cum sententia quadam conjuncta est, indicant, non solum in Graeca, sed in omnibus linguis cumulantur; aliae autem orationis partes quomodo semel cogitari, bis enunciari possint, omnino non intelligo. Non posse hoc cum repetita particula d in diversis orationis membris comparari, vix est quod moneam. Comparavit B. praeterea οιιςι τππανι, ακ‿νιςναχ; sed nolo repetere, quae alii de his dixerunt(cf. Klotz ad Dev. II. p. 211).

§. 2. Antequam meam sententiam de his particulis, nonnihil a Sommeri sententia discrepantem, exponam, videndum est, num ea, quae B. de notione earum disputavit, vera sint. Vim earum, ut ipsius verba ponam, hanc esse dicit:dass sie die Handlung als wirklich setzen. Hoc quid sit, difficile est ad intelligendum vereorque, ut ipse B. quod dixit, satis perspectum habuerit. Explicavit quidem hoc modo:der Begriff der Setzung ist im Hauptsatze das, was die Voraussetzung im Nebensatze. At haec expli- catio talis est, ut ipsa explicatione indigeat; addere enim debebat, et quid utriusque sum- tionis commune esset et quomodo enunciati secundarii sumtio ab ea, quam in primario esse dicit, differat. Sumtione non utimur, nisi in eum finem, ut ad aliam rem, quae cohaereat cum illa, quam sumimus, progrediamur, quapropter illi in secundario enunciato locus est. Obscurior fit res, si huic notioni alteram illam, id quod estwirklich addere velis. Sumimus enim aut ea quae non esse scimus aut quae sint necne nescimus; utrisque ea quae esse scimus opposita sunt. Atqui quum sumimus, facere non pos- sumus, quin esse aliquid cogitemus; hoc autem ab iis rebus, quas revera esse dicimus, ita tantum differt, ut non veritas rei, sed id quod potest cogitari, respiciatur. Tertiam esse cogitandi rationem, mixtam ex duabus illis, concedi non potest. Itaque statuendum erit, quod B. dicatals wirklich setzen, aut duas notiones inter se repugnantes in se continere, si alterum vocabulum alio sensu atque eo qui in simplici verbo inest, intelli- gendum sit, aut pleonastice dictum esse, quum nihil omnino cogitari possit, quin esse