3
De usu particularum et apud Homerum.
Commentatio I.
Viginti duo sunt anni, quum Sommerus in censura libri God. Hermanni de par- ticula dy(diar. schol. 1831, II. nr. 121) particulas et xey, quas antea promiscue ac sine ullo significationis discrimine usurpari crediderant, ut origine, ita etiam usu inter se differre docuit. Quam sententiam ille ingeniose quidem ac sagaciter, ut decebat virum, quem multis literarum Graecarum partibus lucem attulisse scimus, excogitavit; tamen illud discrimen, quod invenisse sibi visus erat, haud scio an non multis inter viros doctos probaverit. Qui contra scripserit, praeter Bauemleinum, cujus sententiam statim in quaestionem vocabo, equidem novi neminem. Subtiliter hic in libro, quem de modis linguae Graecae scripsit, de ea re egit, argumentis usus tam luculentis, ut multa eorum, quibus Sommerus sententiam suam firmare conatus esset, ab eo refutata esse, libenter concedam. Attamen si quis accuratius illa Baeumleini argumenta examinet, credo fore ut idem ei quod mihi accidat, qui, quum initio iis assensissem, repetita lectione diligenterque locis, in quibus hae particulae leguntur, inter se comparatis, non omnia quidem, quae S. dixerit, defendi posse, discrimen vero ab eo indicatum, verum esse intellexerim. Accuratius nunc quae mea sit sententia exponam.—
§. 1. Sommerus, ut nunc quidem mittam ea, quae de origine ac prima parti- cularum d et*ν significatione disputavit, consociandis duobus enunciatis eas inservire dicit, quorum alterum condicionem contineat, a qua pendeat alterum, ita autem differre, ut illa indicet, posse aliquid esse, quod utrum sit, an non sit, e condicione, ad quam referatur, pendeat, hac autem condicionem illam ita indicari, ut non tam esse aliquid,
si sit alterum, indicetur, sed ut illud cum hoc, tanquam sua causa cohaereat; arctius itaque 1


