Aufsatz 
Zur Geschichte der Offenbacher Lateinschule
Entstehung
Einzelbild herunterladen

sint Rei-publicae membra et partes, indeque ut hortus pereat necesse est, nisi hortulanus, antequam arbores marcescunt, novellas inserat, surculos praescindat, distortos corrigat, vitia emendet; ita et Scho- larum neglectus publicam hanc cladem invehit, ut omnia in barbariem ruant, imo Regimina justa in Tyrannidem tandem declinent, ac dome- stica magis magisque serpente pernicie propriis malis intercidant, proinde non male Philosophus iste statuit Res- publicas tum beatas fore, cum aut Philosophi regnarent, aut Regnantes philosopharentur, Philosophiam scilicet veram, non simulatam, intelligendo! Id quod profecto omni tempore et apud omnes gentes ac populos, quibus propria Salus cordi fuit, summopere spectatum fuisse in propatulo est, et ut de populis istis, qui vero cultu divino caruerunt, ex. gr. primitiva Re- publica Romana aliisque innumeris Regnis, Provinciis, Civitatibus atque Rebus- publicis impraesentiarum taceamus: Prae- sertim apud Judaeos olim atque nunc apud nos Christianos Scho- larum fere prima Regum et Rerum-publicarum cura aut fuit aut certe esse debuit. Unde et evenit ut ipsissima ista cura erigendi ac fundandi scholas summis Majestatis juribus annumerata fuerit et etiam nunc Imperatori Romano, Regibus ac aliis summis Magistrati- bus hoc jus tam splendidum tamque excelsum sub juris Regalis Nomine unice reservatum maneat. Quae omnia non segniter apud nos pen- sitantes, quin et Antecessorum Nostrorum, praesertim vero Dni avi et Dni Parentis nostri piae memoriae singularem in hanc rem affec tum studiumque, tam ex scriptis quam ex aliis rerum monumentis notantes simul ac innumerabiles fere undique versum ruinas ac in- cendia scholarum aut non facile et cito aut fortassis nullo unquam aevo restaurandarum observantes, in animum nobis induximus Di- vinis praeceptis ac munere nostro rectaque ratione jubentibus lau danda eorum vestigia prosequi et scholam diversis suis classibus ac studiis distinctam, quam illi erigere medi- tati sunt ac prima eius fundamenta posuere, juvante Deo ad statum et perfectionem suam producere. Cum vero non solum pristina bella et plurima alia obstacula Antecessorum nostrorum consiliis non minima impedimenta creaverint, sed etiam praesens ad huc bellum tam ab oriente quam ab occidente patriae nostrae imminens admini- cula illa, quae huic rei alias commode subvenire poterant, non parum et furtim quasi subtrahit et absorbet, ita ut vix ac ne vix duidem possibile sit ex propriis sumptibus ac mediis conatus nostros longissimo quoque tractu temporis ac annorum decursu effectui dare, hinc ad aliena et extranea subsidia animum adjecimus, nulli dubitantes, quod si virum ali- quem pietate atque eruditione conspicuum literis nostris patentibus, quibus fides adhiberi possit, primo ad Provincias, communitates et Ecclesias Germaniae, dein vero etiam ad eas quae sunt in Confoederato Belgio et Magna Britannia, amanda remus, omnino fore ut ille modestis suis sollicitationibus suppetias huic molimini apud Benignos et Generosos animos procuraret, et nos compotes nostri voti aptosque redderet propositum opus longe honestissimum et pientissimum absque ulteriori remora exequendi. Quod itaque dum curamus animoque nobiscum versamus opportune nobis visum est huic negotio a nobis posse praefici perlatorem harum virum Reverendum Dmn. Conradum Brösken Pastorem no-