36
Aecedit quod tibia elegiam comitata apud veteres scriptores ubique intelligitur simplex(i. e.*.α Piauog sive obliqua Plinii N. H. VII, 56, 204), nusquam duplex(qemin tibia). Ipsi autem Bæt- tigero umbram quandam veritatis consectato tibiarum geminarum in pugnis usus optime convenire videtur ad bellicum Callini Tyrtæique elegiarum argumentum: quæ quidem coniectura virum elegan- tissimæ doctrinæ copia eminentem eo adduxit ut vel euραάmσοα sive 6νοπα Lacedæmoniorum, quæ tamen anapæstico metro composita fuisse nemo hodie ignorat, mirum in modum cum Tyrtæi elegiis bellicis confunderet. Præterea ut taceam Mimnermum Battigero auctore geminis tibiis pentametris- que duleiores sensus inspirantem, Simonidem funebribus elegiis et epigrammatis effecisse ait ut me- trum ipsum vocabulo tune demum invento à⁴ε◻ινο diceretur. Nihil autem ineptius quam quod Si- monidem non solum carmina distichis composita sed etiam Iyricos anapæstos atque 11⁶ν lugubria appellasse eleyeicg hariolatus est. Gravius est quod exlε*νεέεον(i. q. distichum) monumentis sepul- cralibus potissimum inscriptum in caussa fuisse coniecit ut iam metrum ipsum eo nomine designare- tur atque omnino elegiæ tibia vindicaretur socia.
Qui eodem fere quo Bœttigerus tempore idem argumentum tractandum sibi elegit, H. TEaar- denburgius Batavus, ⁷) adeo operam perdidisse videtur ut nominis tantum mentionem iniecisse suffi- ciat. Bœttigerum maiori iure excipit Conradus Sehneiderus, 48) qui in hymnis Homericis primum conatum factum esse censet ad lyricam poesin ab epica separandam: in quam tamen sententiam ani- madvertere lieet hymnorum poesin et ante Homerum et post Homerum apud Græcos floruisse. Ve- rissime autem Schneiderus perspexit peculiarem lyriex poesis formam ab Ionibus esse inventam, he- xametrum videlicet eum pentametro ita copulantibus, ut stropha efficerctur, qualem Iyricæ poesis natura desiderat, immo etiam etiamque efflagitat. Et quoniam Callinum, plurimorum grammaticorum consensu elegiæ inventorem, qui sub Olympiadum initium iam floruisset, Ephesium fuisse constat, Schneiderus hine quoque conclusit elegiam antiquitus ab Ionibus potissimum esse exeultam.
Omnium vero qui in historiam atque naturam elegiacæ Græcorum poesis inquisiverunt dux et signifer exstitit Toannes Valentinus Franckius, cuius liber exquisitæ subtilisque doctrinæ plenus in- scriptus est Callinus sive quæstionis de origine carminis elegiuci traetatio eritica(Altonæ et Lipsiæ 1316). At nescio an in Franckii Callinum idem fere quadret quod Ruhnkenius de Wolſii Prolego- menis Homericis dicere solebat: Dum lego librum, assentior; eum posui librum, omnis illa assensio elabitur. Et primum quidem ille elegiam initio lugubrem fuisse negavit eamque a Callino bellico poeta inventam esse coniecit, verba autem νιόeεςο, 61.εον dkeeid Simonidis demum ætate apud
Atticos ita valuisse putavit, ut éleyog esset lugubre carmen, éle„νero" autem et elε†εic nullam nisi
47) De argumento et natura oplimaque forma elegia a. 1796. rep. in eiusdem opusculis 1812 p. 1—26. 48) Ueber das elegisehe Gedieht der Hellenen in Daubii et Creuzeri Studiis Heidelbergensibus IIII p. 1 sqq.


