35
ut ipsa argumenti ratio veterumque scriptorum memoria litteris mandata flagitare videbatur, nunc in recentiorum philologorum sententias qui hactenus eandem rem accuratius tractandam sibi sumpserunt quam brevissime inquiramus.
Et primus quidem qui huic Græcarum litterarum generi paullo maiorem impenderet operam apud Gallos exstitit Souehus, ¹¹) qui tribus deinceps dissertationibus annis 1726. 1728. 1729 in Academia Parisiensi recitatis demonstrare conatus est vocabulum bεέmφ ab à ε ƷQιeιν derivandum spectare ad lugubre carminis argumentum usumque elegiarum a præſicis ad tibiam cantatarum ab Egyptiorum inde Assyriorumque more repetendum. Qua tamen in re nenias illas atque lamentatio- nes antiquissimas, quarum forma qualis faisset ipse in medio reliquit, eaute distinxit ab ea qua Cal- linus et Mimnermus usi essent distichorum ratione. Mimnermum vero vir ceteroquin elegantissimus Primum fuisse suspieatur qui elegiam a funeribus ad amorem transtulisset: nego a faneribus, quan- doquidem ante Mimnermum, qui primus eroticam elegiam celebravit, alia etiam argumenta ab aliis Poetis elegiaco metro inclusa fuisse compertum habemus.
Longo post Souchæum intervallo eiusdem sgeuli anno LXXXXVI iu arenam descendit Carolus Augustus Rœittigerus 4s) geminas easque bellicas tibias(auνοιςσ e³ορυς ακσά αυηαηννðo⁷0⁸²2 auetore IIerodoto I, VI) a Lydis ad Iones translatas pentametri inveniendi oceasionem dedisse arbitratus, ut hexametrum masculina sive dextra, pentametrum feminina sive sinistra tibia prosequeretur: quam qui- dem sententiam haud ita improbabilem esse Fridericus Thierschins in Actis philologorum Monacen- sium IIII p. 584 sq. censet, modo recte ea res intelligatur neque sibi quisquam fingat longiorem distichi versum ad dextram, breviorem ad sinistram recitatum aut cantatum fuisse: fieri enim hoc propterea non potnit quod utraque tibia simul canebatur et etiamnum canitur apud Sieulos pastores. At verissime iam in omnem hane interpretationem animadvertit Schlegelius in Athenæo I, 2. p. 33 elegiæ originem in ipsa humana natura insitam esse. Et sicut antiquis temporibus omnino potior habita vox humana, instrumenta autem huie serviebant, non vox instrumentis, ita fieri non potuit ut duplicis tibiæe inventionem subsequeretur pentameter iunctus hexametro. Hine Pindarus hymnos dixit Aeνακνιιομνmνας, atque Pratinas:
ruν do⁸εν nœ‿iras ꝓ IIiς Saœαεν, 5 d αď!dg doπεεεοοS ο⁷ενετ⁸: xòν νς εσνσ υνεέxᷣςσ zανμσυ u⁶ νον. ⁴6)
4¹) Discours sur P'elegie et sur les poètes clégiaques par M. Pabbé Souehiay. Mémoires de IAca- demie des inseriptions et belles lettres T. VII p. 555— 397. I
4⁸) Ueber die Erfindung der Flœte und die Restrafung des Marsjas in Wielandii Museo Attico I p. 293 sqq. Rep. in Bœttigeri opusculis Germ. a Silligio meo editis I p. 5 sqg.
4⁶) Pindari Olymp. 2, 1. Pratinas apud Athen. XIIII, 8. p. 617 D. cf. Bœckh. de Metris Pindari p. 258.


