34
flebiliter deplorantis. Sequitur Antimachi Lyda flebilibus iisdemque consolatoriis distichis celebrata. Ex lugubri elegia depromptum est etiam Anytæ poectriæ tetrastichum(Anth. Pal. VII, 646) in Era- tonem virginem defunetam. Deinde in Menandrum Comicum, qui dum in Piræeo portu nataret sub- mersus est, nobilissimæ a Græceis editæ traduntur elegiæ. Post Aratum, cuius epicedia in Cleom- brotam atque Myrin fratrem laudantur, Parthenius ultimus exstitit eorum qui claruere lugubris ele- giæ poetarum Græcorum.
Tertium genus est amatorium, cuius princeps Mimnermus Colophonius vitæ humane fragilitatem ac brevitatem, rerum inconstantiam ac levitatem, amoris desideria flagrantissima, ea tamen irrita ne- que mutuo animorum vineulo conſirmata, in Nannone ita complexus esse videtur ut vitam sine amore vitalem esse negaret: cuius quidem vestigia partim pressisse videtur Auacreon Teius. Eodemne per- tinnerint Sapphonis quoque à*.ειeφεs equidem decernere non ausim. A Mimnermi autem æmulatoribus Alexandrinis, ut Theognidis puerorum amores hoe quidem loco omittamus, post trium quattuorve sæculorum spatium versibus impariter iunctis inelusa est voti sententia compos. Sie Philetas Bittidis amorem, Hermesianax Leontium amicam carminibus elegiacis illustrarunt, Phanoelis elegiæ inseriptæ erant LOcreg ²) 4M.οi, Callimachus quoque sæpe legenti delieias versu fassus est ipse suas. Eu- phorionis denique et Parthenii quales fuerint elegiæ eroticæ hodie ad liquidum perduci nequit.
Ab amatorio argumento haud ita aliena esse videtur elegia eonvivalis(Gνινμηνσ1/), quando- quidem, ut in proverbio est, sine Baccho et Cerere friget Veuus. Atque antiquissimo iam tempore Græcos convivia cantu saltuque ornare solitos testis est Homerus ipse, qui Odyss. XXI, 430 1uo⁴2ε1 Qαχν †Huννα ait esse dνανιμαηα⁴α dαναε, atque XVII, 271 †ονιρνοο meminit, ν ςοα Ouν⁸⁸ ϑμο πιm⁶αν diοmν qui quidem mos posteriori demum ætate scoliorum poesin produxit. Scolia antem ipsa quanquam proprie ad Eolieum melos referuntur, tamen quæ admirabilis eorum varietas est elegiacam quoque interdum induerunt formam, quam alii quidem poetæ non deflectentes de via omnium communi, Dionysius autem 6 Xaluoög ita ad conviviorum usum aceommodavit ut, etiamsi fortasse non omnes, quasdam tamen elegias symposiacas a pentametro inciperet eodemque ter- minaret. Quæ quidem scolia ut ita dicam elegiaca tibia accinente vel præludente in conviviis esse cantata ac recitata sive ab aulœdis mercede conductis sive ab ipsis etiam potatoribus haud improba- biliter ostendit F. Osannus in Symbolis ad historiam litterarum Græcarum Vol. I p. 33 sq. Ante Dionysium Atheniensem conviviorum iucunditatem distichis exornarunt poetæ illustrissimi, Anacreon Teius, Xenophanes Colophonius, Theognis Megarensis, Simonides Ceus, Io Chius, Euenus Parius.
Reliqua est bucolica quædam elegiarum species, quæ præcipue pertinet ad vitam pastoralem pastorumque amores, ab Hermesianacte atque Theocrito illa quidem ita tractata ut ad eroticam ele- giam proxime accessisse videatur.
Quæx quum in universum de origine ac progressu poesis Græcorum elegiacæ ita disputaverimus,


