33
videntur, Callimachi coma Berenices in omnium ore versatur idemque Erulvixloν ε&νεeννεμιααν eig XGσαιειον condidisse narratur.
Ad ethicum elegiæ argumentum proxime aecessit apologica quædam species Socratis præcipue aliorumque nescio quorum poetarum posteriorum opera ad fabulam Esopiam accommodata. Eidem vero ethicæ elegiæ quodammodo opposita esse videtur parodia distichis inelusa, quippe quæ vel res viles ac vulgares verbis gravibus atque heroicis exprimere vel aliorum poetarum dicta e seriis in ri- dicula convertere vel sententias pronuntiare priorum poetarum dictis repugnantes vel omnino morum præcepta in deteriorem et iocularem sensum detorquere sibi proposuerit: qualem quidem vestem ver- sicolorem antiquissimo tam tempore Asii Samii elegiam induisse reperimus; deinde Solo Atheniensis, Crates Thebanus, Timo Phliasius eandem parodiarum formam sibi indulserunt.
Quam præterea singulatim distinxerunt elegiam gnomicam sive paræneticam, ea quidem proprie est nulla, vel potins gnomica omnis fere elegia est: quod quum facile concesseris, luce elarius etiam patcbit, ex quonam fonte manaverit didactica elegia, quemadmodum ex carmine heroico apud Iones iam enatum est epos didacticum. Primus autem eorum qui innotuere didacticam elegiam excoluisse videtur Nieander Colophonius, qui sicut hexametris Georgica, Metamorphoses, Theriaca et Alexiphar- maca, ita distichis composuit Ophiaca; fortasse huc spectat etiam Panerates Arcas Koy ονòος scriptor; præterea Philo Triccæus atque Andromachus Cretensis antidota quædam medica elegiaco metro inelusernnt. Ex didactiea elegia profecta est species quædam satirica, quatenus commota bile fecit indignatio versum elegiacum, qualem præ se tulisse censenda est Callimachi Ibis, qua Apollo- niam Rhodium ingratum discipulum acerbissime perstrinxisse videtur, forsitan etiam Eratosthenis Avreνννg.
Alterum elegiacorum argumentorum caput-rixον sive Iugubre eorum quorum ad nostram xætatem propagata est memoria poetarum primus excoluit Archilochus Parius, qui distichis deplora- verat sororis maritum una cum aliis civibus in undis exstinctum. Quem quidem lugubris elegiæ principem(exeludimus enim insignem corum poetarnm numerum qui non clereiag enurepioue sed epigrammata sepuleralia versibus impariter iunctis ineluserunt) excipit Simonides Ceus, quem elegia- cis non minus quam melicis 99*†νοσ præcipuam suam in commovenda miseratione virtutem expo- suisse par est, id quod hodieque intelligitur ex elegiarum frustulis scriptarum in hominem qui ad ru- pem Geraneam naufraginm fecerat, tum in Timarchum jiuvenem atque in Gorgonem puellam, imma- turo utrumque fato abreptum; eandemque virtutem olim ut vel maxime conspicuam fnisse in eiusdem poetæ elegiis, quibus flebiliter cecinerat interitum eorum qui ad Marathonem quique ad Artemisium sanguinem pro universa Græcorum patria effuderant. In eosdem Mοανωποðυαινάͥũů;?‧schylus ert- v,Oetoν composuerat distichis, quemadmodum Euripides in Athenienses qui in calamitosa illa Sicula
expeditione ceciderant: neqque a querimonia aliena est Andromachæ elegia miseram captivitatis sortem
. 6


