Aufsatz 
Historia critica poesis Graecorvm elegiacae / Nicolavs Bachivs
Entstehung
Einzelbild herunterladen

32

Iam primum elegiarum genus politicum idemque ethicum fuisse constat. Eo nimirum tempore, quo Græcia adhuc ludibunda prisca illa atque regia maiestate ex hominum animis sublata civitatium- que administrandarum temperamento quodam invento rerum publicarum gubernacula prudentissimo vel callidissimo cuique mandare eœæpit, universus populus, ut sunt mobiles hominum animi, quæ olim ad astra educere solebat partim aspernatus atque. asperrimo tyrannorum odio inflammatus effrenata libertatis cupiditate flagrantissimoque patriæ amore imbuebatur: quo faetum est ut sub Olympiadum fere initium lætissimi epicornm poetarum flores paullatim marcescerent, liberioris autem animi sensus singulari quadam agilitate ac vigore excitati recentes quoque desiderarent sertas, quibus mutata eaque solutior civium vita exornaretur. Callinus igitur Ephesius princeps fuit politicæ sive bellicæ elegiæ, qua civium suorum animos ad quævis pericula fortiter subeunda adhortatus dulce et decorum esse ostendit pro patria mori. Etiam Archilochus Parius res bellicas atque civiles distichis inelusisse vi- detur, licet peculiaris isque hilarior sive iocosior color inductus sit ipsius politicarum elegiarum reli- quiis. Ad Callinum vero proxime accedit Tyrtæus, cuius Lrrodνmάιat Martium furorem spirantes ad fortitudinem et constantiam in rebus adversis patriæque amorem Lacedæmonios adhortantur. Eius- demque poetæ Eunomia viam patefecit ad civitatium institutiones legesque elegiaco metro celebrandas: quare inde ab eo tempore, quo septem illos Græciæ sapientes pæne omnes in media re publica ver- satos esse constat, leges quasdam civibus imprimis salutares rerumque civilium rationes accuratius explicandas vel morum totiusque vitæ præcepta vulgo utilia distichis commiserunt poctæ illustrissimi iidemque partim sapientissimi civitatium moderatores, Periander Corinthius, Pittacus Mytilenæus, Chilo Lacedæmonius, Solo Atheniensis, Theognis Megarensis, Phocylides Milesius, Xenophanes Co- lophonius, Euenus Parius, Critias Atheniensis, Esopus denique nescio quis.

A politica nequaquam abhorret elegia heroica sive epica eaque et mythica et historica ac for- tasse iam a Simonide Amorgino, a Mimnermo Colophonio, a Simonide Ceo, a Panyaside Halicarna- seo excoli cœpta: certissimum est autem Alexandrum Pleuronium in Apolline, Hedylam in Seylla, Callimachum in Etiis et Lavacro Palladis, Eratosthenem in Erigona fabulas qualescunque in elegia- rum formam redegisse, quorum exemplar sequuti sunt poetæ posteriores Agathyllus, Butas, Simylus, rerum Romanarum imprimis exornatores elegiaci. Tum argumenta σmπ⁶Gwa·G distichis tracta- vit etiam Parthenius. Postremo huc referendus est Pigres IIalicarnaseus, Artemisiæ frater, qui sin- gulis Iliadis Homericæ hexametris pentametros tanquam versus intercalares subiunxisse narratur. Cum historica elegia intime cohæret species quædam ut ita dicam panegyrica, qua excellentium virorum virtutes illustrabantur: sie Solo Philocyprum Cypriorum regem distichis celebraverat tyrannorum maxime, Theognis elegiam scripsit in eos qui in Syracusarum obsidione servati erant, Critias in Al- cibiadem, Melanthius in Cimonem, Nicomachus de pictoribus, Aristoteles in elegia ad Eudemum Pla-

tonis magistri landes prosequutus est, Alexandri Musæ artis musicw ac poeticæ principes celebrasse