31
spectat locus ex Procli Chrestomathia c. G in Photü Bibliotheca p. 519 ed. Bekker. excerptus: Neyεν οε να ιιeνασσ ⸗αmOυν̈εν se. Aerεiν KMννμνν ννυν e rOν τνό⁴οωνηνν ‿ͥti uve ον Tòy KOXO†αωρυνον e²d TI6ν εννν ταοων αemννν να Kaνν αmννν ον Bdr- Toνν kχάk Oνννααος 9* odTog Tv. Ex eodem fonte alter deductus est rivulus, et purior quidem ille in Bibliotheca Coislin. p. 397. LIe)εεmι(i. e. quattuor) Kar.).Tvog, Miuvenos, SL Tg, Kalliux Jog. Limo autem iam turhata est aqua quam hausit Tzetzes ad Lycophron. Vol. I. p. 237. FEXe ,εε T00ντα Kallinayog, Minvε ꝓοςσ nal L Ta, ubi aut scribendum est Kaν³νοο pro KGrισαοο, aut Scholiasta miro modo confudit vetustiorem illum canonem cum ea quam Quintilianus sequutus est ratione I. O. X, 1, 58. Tune et elegiam vacabit in manus sumere, cuius princeps habelur Callimachus, secundas confessione plurimorum Philetas occu- pavit: quippe qui de aliis poetis elegiacis nisi de Alexandrinis non cogitaret. Iam vero idem Quin- tilianus X, 1, 54 testatur Aristarchum atque Aristophanem poetarum indices neminem sui temporis in scriptorum classicorum numerum redegisse. Ouid igitur in poetarum elegiacorum canone sibi vo- lunt Philetas atque Callimachus, ipsi Alexandrini et illorum pæne æquales? Qui quidem ut ex animo evellatur scrupulus ante omnia animadvertendum est non integrum Aristarchi atque Aristophanis ad nos delatum esse iudicium, immo ne ipsius quidem Procli quam proposuit normam, sed locenm ex cius Chrestomathia excerptum. Atqui ipse ille epitomator bene distinxit posteriores poetas elegiacos, Aristarchi atque Aristophanis ferme xæquales, ab iis qui quattuor tribusve ante ætatem Alexandrinam sæculis elegiam excoluerant: laudatis enim Callino atque Mimnermo prudenter addidit illud A1 νπαά⁴, quo Philetam et Callimachum poetas quasi minorum gentium indicaret. Itaque hoc tenendum esse videtur, Callinum et Mimnermum ab ipso Aristarcho atque Aristophane grammaticis iisque criticis in ordinem venisse, Philetam vero et Callimachum posteriore demum tempore esse aggregatos.
Iam velut Callino primas in bellica ac politica eademque cthica elegia concessere, Mimnermus autem facile eroticæ elegiæ palmam tulit, ita Archilochus eorum poctarum quorum reliquiæ ad nos pervenerunt primus querimoniam inclusit versibus impariter iunctis. Et quoniam trium elegiacorum generum principes exstiterunt poetæ Callinus, Archilochus, Mimnermus, facile intelliges unde factum sit ut ali grammatici atque critici alios poetas elegiaci carminis inventores vel potius coryphæos sibi fingerent.
Per se quidem, velut rerum natura copias fundit immensas suavesque dædala tellus submittit flores, quum omnino Græcorum poesis varia ac multiplex prodiret, tum elegia præsertim Protei instar tam varias induit species formasque se vertit in omnes, ut vix liceat in classes distribuere disiecta carminum elegiacorum membra ipsa varietate sua candidos animos delectantia. Attamen quæ præ- cipua argumentorum capita sua quæque virtute proprioque lumine nitent quo facilius in uno quodam
onspectu collocentur, quantum fieri petuerit, in ordinem quendam redigemus.


