Aufsatz 
Historia critica poesis Graecorvm elegiacae / Nicolavs Bachivs
Entstehung
Einzelbild herunterladen

30

de forma Callinous non est quod multa verba faciamus: orta ex perversa eorum ratione qui nomen Kalltvog ex verbis x⁴νιο et"vòog sive vong compositum esse opinantur. Callinous autem sive Callinus a Victorino inventor metri Sapphici et Polici dietus manifesto errore, sive ab ipso gram- matico sive aliunde profectus est: dicere voluit aut fortasse ipse etiam dixerat Vietorinus metrum reGασᷣεςρναρ εᷣεανυννιαον◻◻εε☛(νεαααlν, quatenus pentameter ex quattuor dactylis(i. e. duodecim syllabis) et duabus syllabis longis compositus cogitatur. Ceterum Colophonius ille non alius potest esse quam Mimnermus ab Orione quoque laudatus.

Callinum denique etiam Aristoteles pro antiquissimo poetarum elegiacorum habuisse censendus est, quippe cuius auctoritas in auxilium vocetur a vetere commentatore Ciceronis ad orationem pro Archia ab Angelo Maio in Ciceronis trium orationum fragmentis anno 1814 edito p. 61(rep. in Ciceronis Scholiastis ab Orellio editis I p. 553): Alternos igitur versus dieit elegiacos, metris sei- lieet dissentientibus varios, primus autem videtur elegiacum carmen seripsisse Rallinos. ¹2) adiecit Aristoteles præterea ad hoe genus poetas Antimachum Colophonium, Arehilochum Parium, Mimner- mum Colophonium, quorum numero additur etiam Solon Atheniensis legum seriptor nobilissimas. Aristoteles ipse in lihro scilicet quem rρν ⁷lονιν seripsisse narratur Antimaehum haud dubie non eo quo hic positus est ordine sed post Solonem potius laudasse, iustum vero ordinem aut commen- tator pervertisse aut Antimachus aliunde irrepsisse putandus est. Accedit fragmentum incerti seri- ptoris apud Censorinnm p. 140 ed. Havercamp. Antiquissimi poetarum Homerus, Hesiodus, Pisan- der, et hos secuti Callinus, Mimnermus, Euenus.) Neque reiicienda est Bœckhii quam Inseriptio- num Græcarum Vol. I p. 65 proposuit sententia, ante Callinum elegiacum distichum aut nondum aut nuperrime inventum faisse, quatenus hæc sententia ita intelligitur, ut vix quisquam ante Callinum disticha elegiaca ad eum perfectionis gradum evexisse ponatur quem ipse ille poeta assequutus est. Quid multa? Aristoteles et qui eius vestigia presserunt grammatici Alexandrini Callinum inter ele- giacos poetas eundem locum obtinere iudicarunt quem suo sibi iare vindicat IHomerus in epico ge- nere ad artem revocando.

Sicut epicorum, melicorum, scenicorum poetarum canonem quendam condiderunt grammatici Alexandrini, ita elegiacorum quoque poetarum principes in eundem numerum recepti esse videntur,

a quorum carminibus ceteri postea poetæ lineamenta artis velut a lege quadam peterent. Hue enim

) Sic emendandam esse corruptam codicis scripturam Aliinos clarissimus Maius iam divinavit. Neque Welekerus dilectissimus præceptor cuidquam persuadebit suum Ailinos, propterea quod Aristoteles, e cuius σν Ioσ libro scholion illud excerptum esse coniecit, vocabulum æeꝓεο de elegiaco carminis metro, non de threnetico eius argumento intellectum esse prodidit ipse arso TTotini c. 1, 7. Vid. Zimmermanni diar. schol. a. 1830 p. 30. Museum Rhen. III p. 430.

) Vbi ex librorum V. C. scriptura Gallinus restituimus Gallinus pro vulg. Callimachus, qui h. I. ineptus est. Euenus pro vulg. Euhemerus.