hujus locutionis, ut sententiam consequatur negantem, eamque denuo inculcet. Id adeo vehementius negare. Distinguit porro duo genera, alterum, ubi aliquid consectarium dicatur per infinitivum; alterum, ubi aliquid conditionis instar prius sit. Itaque Antigona quum dicat: rrelαονμαασι*ν⁴ἀο o⁴ τσονταοων οεdeν, dre ⁶αo0—v τααάαᷣ œe?r, per ou acrius intendi negationem, ou rsidoνααα. Xenophon:&σπασE οe⅔ ꝙdευμναμιον,* odαν lα, ενα τ00 10 Gισσαιμνοων sεσν ⁴ν, dν, dπναεααςοον: denuo negari per os duvœrdy; alia deinde Thucydidea quaedam ejusdem generis exempla affert. Quae quum verissime disputasset vir egregius atque ad alterum genus, in conditione positum, quae in participio vel alio nomine cerneretur, transisset, falso putavit, huic per ¼ιν neganti ob sic addi, ut quis con- ditionem negationis illam infitiaretur. Haec enim ratio tam graeci sermonis consuetudini, quam sententiae et voluntati dicentium repugnat. Quae porro adjecit, quibus id ipsum repetere negationem nervosius plane graecum esse demonstraret, egregie illa quidem vir doctissimus. Sunt enim manifesta.
Itaque non dubium erat, quin K. W. Kruegerus eandem viam sequeretur. Cujus quum universa de particulis negantibus tractatio*), sicut omnia ejus, aptissima sit ad illustrandam earum rationem, tum maxime consentiunt, quae de particulis 0h0h⁰ë cum infinitivo conjunctis post enuntiationes negantes, item interrogationes neque minus post locutiones, in quibus lateat negandi sensus, ut dνοαα, αmν εdtzν dicit. Explicat enim hunc usum his verbis:„Etiam hic ob' particula repetit praecedentem negationem.**) De participiorum autem cum his particulis constructione nihil ejusmodi protulit, quod vel hune usum loquendi enuclearet, vel Reisigii de eo opinionem refelleret.
ad. vv. 665— 667. Haud facile quis ad liquidum perduxerit, quae genuina fuerit hujus loci conformatio, si magis editorum ejus emendandi vias ac rationes persequatur, quam quid habeat codex optimus Laur. A. consideret. Tam diversa sunt, quae illi commentati sunt. Quos facilius credas, conjectandi facultate gaudere, quam verum ab aliis repertum agnoscere promptos atque paratos esse. Etenim jam pridem vir clarissimus Hermannus hos versus in verisimillimam formam redegerat, ita ut plane nihil eorum sit, in quo offendere possis. Nam quum codex optimus teste Dindorfio exhibeat:
d4⁴ ⁴μοι ⁴υσιμιεσνρν †ιέυονασα 1mεα νφ◻αιν⁴ἀν, 2α ⁴ 214.; tum super o aliquid erasum esse, pro quo ou posuisse m. recentissimam, diserte editor noster annotavit. Jam vero quum ipsa metrorum discrepantia corruptam codicis lectionem coarguat, mendum in verbis 1ι ν 6ορ inesse, codex ipse quodammodo tacite monere videtur. Itaque elegantissime Hermannus restituit: 4⁴ ⁶σόοbο, deleto frigenti vocabulo puxeν, quod sine dubio glossatoris cujusdum additamentum est, falsa lectione 10ꝙ‧ςσιμ⁶ορς provocatum. Quam verissimam Hermanni emendationem si producta tantummodo ultima vocis dοωρ⁴οος syllaba acceperis, nihil amplius opus conjectura aut ejicienda particula 2α erit. Optime enim concinunt stropharum metra, quarum haec species est:
*) Gramm. graec.§. 67. **) cf. loc. cit. 12. A. 6.
tr0


