Aufsatz 
De nonnullis locis Oedipi Regis Sophoclei disputatio critica
Entstehung
Einzelbild herunterladen

8

Restat, ut rationem de particulis 1νν 00 supra propositam iis confirmem, quae viri doctissimi, qui quidem de hac re explicatius scripserunt, ad has voculas recte intelligendas attulerunt. Atque ut a refellendis editorum commentis, unde solet, disputatio mea proficis- catur, primum dicam de ea, quam Wunderus probavit, hujus dictionis explanatione. Qui quidem sensum ait ejus membri, post quod 1m⁷ 00 particulae positae sint, in omnibus omnino exemplis eundem prorsus esse, hunc dicit:fieri non potest. Ita graecam cum latina quadam locutione componens, eo impellitur, ut quemadmodum latinumfieri non potestquin vocula sequatur, ita etiam 101 00 particulas idem quod quin signĩficare participiumque, id quod haec ratio fert, consectarium aliquid indicare contendat. Qua quidem confictione qui ducuntur, incredibile est, quantos in errores rapiantur: Quum enim aperte apodosis membri conditionalis ante oculos posita sit, protasin aut ex praecedentibus depromere aut ex animo supplere coguntur. Sicut W. in vv. 220 221 protasin membri 00dO εμαάαe TXενυοωννναάός non in sequenti participio, sed in verbis praegressis(Vv. 219 220) 4£εεο μέινε⁷τσι 1⁶m ον⁶* εο,

84νοσ τν τπωωάαναέων latere putat; Schneidewinus autem, qui Wundero de° particulis suffragatur, protasin quam dixi subaudiendam esse arbitratur, hanc puta: wemηον ενμν. At in vv. 12 13 explicandis W. in aliud incidit commentum. Quum enim sibi persuaserit, sensum membri duααναρνννο ⁴ο eki esse hunc: fieri non potest, comparat Herodotum 1, 187 et Xenophontem Anab. II, 3, 11 ubi 1( od particulae cum infinitivis conjunctae post locu- tiones has deευ⁶ν εddαν&α et οeνπνννν slvcz usurpantur, putatque, dουισα‿ιeσνοο ν cum nominativo subjecti dictum esse ut diεας ευμι απεε ν et similia. Esset igitur: dνασανσmηνο*⁴⁴ο 2⁷1*, 101 νν 0 ͤ-2⁴‿πιG E1ꝛ 10½ ερασ. dictum pro G*ιον sive deυ⁶dν ναο d eln, 10˙⁵ 1 0d 2αααοινπιανεοεινε⁵d οαν, id quod sie interpretatur: pro ea, quae natura mihi insita est, misericordia facere non possum, quin istiusmodi sessionis miserear. Quem prorsus est secutus Schneidewinus.

Quasi vero nihil intersit, utrum particulas un ot cum infinitivo an cum participio vel nomine efferas. At videlicet alia hujus rei ratio est, eamque supra exposui. Etenim jam G. Hermannus, quamquam difficiliorem atque nimis artificiosam, id quod ipse sensisse videtur, hujus dictionis explicandae viam est ingressus*), tamen hoc vidit, non esse infinitivi cum his particulis constructionem cum participiorum vel nominum confundendam. Atque de hac ipsa affirmat:**)has(dicit enim particulas ον cum participio vel nomine conjunctas), tenendum est, conditionis indicandae causa usurpari. Primus autem ad veram hujus dictionis vim ac sensum propius accessit, in participiis tamen a vero aberravit C. Reisigius (ad Oed. Col. 350) Segregato enim et secluso eo genere atquc usu harum particularum, quo affirmatur aliquid iisdem voculis, in ceteris peculiarem putat enuntiationem per 00 particulam effici, quam arbitratur hoc pacto accentu intendi oportere. Proprium enim esse

*) in libro, de ellipsi et pleonasmo. **) Herm. ad Vig. 265.