6
ipsa pronuntiatione produci hujus rei peritis non attinet dicere, cujus usus exemplo sunt versus 1096: 1rjde cet., si comparas cum initio vers. 1108: Nulαςν et deinceps vers. 1097: ds zντνcet., si cum versu 1109: de cet. confers. Jam vero verbum„Gουν⁴e quum proprie sit dirigere, sicut in vers. 248: ουσ τdα*αυσν, deinde, quia, quod dirigas, etiam in potestate habeas necesse sit, significat porro„imperare.“ Quod quoniam de rebus, quae sub sensus non cadunt, nihil est aliud nisi perscrutari atque animo perspicere, ut occurrit in versu 300, jam apertum est, hoc verbum hic suo maxime loco usurpari, ubi Jupiter dicitur vim igniferorum fulminum dirigere. Ceterum seriem atque nexum orationis, quem versibus 200— 202 dedi, unum rectissimum esse, exempla quaedam clare docebunt. Cf. vers. 903: d44⁄% όσπσασνων, εeπμεακο ⁶⁴σσινßοσεις, Ze, ⁴eν αναςσοσσσν*εκα⁴., aliud: da⁴ „0αι⁴σõIidiπαονςα εμιαοας εαυ νας.(vers. 14.)
ad. verss. 205 et 206. Valde mirandum est, Wunderum et Dindorfium aptissimam Elmsleii et Hermanni interpretationem verbi e&rdœreiαo reliquisse, quae quidem omnes hujus loci difficultates facillime expediat. Interpretatur enim Hermannus, vim hujus verbi esse jactandi, quae tum in bonam tum in malam partem accipiatur, itemque Elmsleius 2„ασισεκςεια hic esse vult commemorare, celebrare, quo ipso sensu hoc verbum ab eodem Sophocle usurpatum etiam in Trach. vers. 791 exstat. Quam explicationem si huic loco adhibes, chorus dicit: etiam tuas, o Apollo, sagittas velim celebrare, opem ferentes propug- nasse sive defendisse. Haec autem interpretatio quum optime cum iis consentiat, quae vel antecedunt vel sequuntur, tum maxime eo confirmatur, quod, qui verbum erdœrer ασ scholiastam sequentes„œναιέεεςνιασιε, i. e.„distribui, immitti“ vertunt, iis quod sequitur verbum 7001.9ra, licet omnes codd. exhibeant, rectissime non videtur ad sententiam quadrare. Quamobrem Dindorfius ex conjectura scripsit: 7rG v:6vra, quod etiam Wun- derus recepit, neglecta ipsius metri discrepantia. Accedit, quod passiva verbi sν⁴œ ασ significatio admodum rara, immo dubia est. Ceterum non est, quod Wunderus haereat in verbis ε10Q8i ν œα., putetque Sophoclem dicere oportuisse&ν⁴daroνεααά vel simile aliquid, siquidem non potuit chorus celebrare auxilium Apollinis, antequam is opem tulit.
ad vers. 220— 221. 00 pdo ν μάά̈de TXε ν α]τ, ³ wοπ ερπιννQπ οσιμμο⁵ωmπ.
Saepenumero mihi in tot viros tantis ingeniis praeditos, qui arti grammaticae inda- gandae operam suam navassent, intuenti, quaerendum esse visum est, quid esset, cur nemo adhuc exstitisset, cui particularum ²ν ον hoc ordine cum participis elatarum veram vim atque rationem plene et perfecte explicare contigisset. Quarum quum post verba metuendi usus nihil habeat diversi a latini sermonis„ne non“ usurpandi modo atque consuetudine, prorsus alia ratio est, ubi cum participis in conditione positis efferuntur. Quae quum ad rectam loci propositi interpretationem maxime interesse videatur, quid equidem de tam difficili re judicem, breviter hic exponere libet.
Sicut particula ou' per se sola crebro ita repetitur, ut majore cum vi orationis una cum illa integram, quae cum negatione praecesserit, enuntiationem subaudire necesse sit, velut apud Demosth. de falsa legatione p. 399 ed. Reisk.: 6 d 1ol%ο xοeνυουαι ουιιουι


