5
ad verss. 200— 202 et 213— 215. Hi versus in omnibus codd. corrupti traduntur; neque cuiquam editorum adhue contigit, ut in verisimilem eos formam redigeret. Etenim cum metra stropharum inter se discrepant, tum est videre lacunam in cod. Laur. A., quam Dindorfius in vers. 213 pôst vocem dναα indicavit. Cui tristissimo codicum vitio ut mederetur, primus G. Hermännus mirificum suum acumen adhibuit. Atque is verissime in vers. 200 post vocem ³— y addidit, sicut lacunam codicis post d„αανε versus 214 voce ν acutissime complevit. Cujus certissimae emendationis priorem partem et Wunderus et Dindorfius utpote necessariam in textum receperunt(unus Schneidewinus maluit lacunam indicare); vocem Gνν, quantumvis sententiae suffragantem ommiserunt. Neque enim ipsi Hermanno hac aptissima particula interposita genuinam horum versuum conformationem atque metri concinnitatem licuerat restituere. Viderat quidem vir praestantissimus, quo fuit sensu elegantiae Sophoclei sermonis, non convenire cum usu atque modo hujus poëtae loquendi repetitam in versu 202 ante Zeð particulam 6, quum semel jam toti enunciationi in versu 200 praemissa exstaret. Itaque delevit hanc vocem, id quod rectissime fecit; sed quo versus 202 cum antistrophae versu 214 magis concineret, sibi etiam vocem Zeı ex- stirpandam putavit. Non recte id quidem vir ceterum argutissimus. Requiritur enim no- minis dei appellatio, neque plenam atque claram ejus significationem alibi isto modo desi- derari facile reperias. Ego vero mutata una voce*έναᷣν in vGονραν atque versibus aliter constitutis genuinam textus conformationem renovasse et integra Sophoclis verba restituisse mihi videor.
Itaque haec est verborum series et versuum ordo:
7— OG¶ m⁸νυια
7
„ 201: Zed ◻ταεο πι⁶ σσ mφσς⁴—σοσ υ
Stroph. vers. 200: 70„ ⁴σν ꝙã ⁊τd;o οσνσασστρσmσ P 0Oο 0
Antist. vers. 214: ᷣ2ασ νmηάmάηάραχια£φeοωνινόκ̈νμα πη wαιν πμεμν½²χ „ 215: Al 70„ ⁴μιμ sεν*ϑεα ς ⁸.
Etenim stropharum constructionem Sophoclearum consideranti diligenterque perpendenti facile apparebit, omnem metrorum numerum concinna aut singulorum pedum aut totorum versuum repetitione contineri. Quae repetitio potest aut continuo aut alternis aut tan- tummodo interjecto alio metro constare. Qui enim pedes compositi per se ipsi concinnum aliquid effingunt, soli possunt existere, velut et choriambus, quo duo jambi inverso ordine conjunguntur, et dochmius, qui simplicissima forma ex duobus jambis interposita longa syllaba constat; denique versus glyconicus, cujus quum haec sit propria species: ——— S S=—[S—, jambus versum incipiens ac claudens sibi respondent. Con- cluduntur autem tam singulae stropharum partes quam strophae ipsae fere catalexi spon- daica, rarius quidem una producta syllaba, quae utrum glyconico an cuivis alii numero affingatur, nihil interest. Quodsi versus a nobis emendatos spectes, nihil est quod in iis reprehendas. Incipit enim et claudit priorem utrumque versum Epitritus primus(———), interposito dochmio. Alter autem uterque versus consistit ex dimetro trochaico cum catalexi spondaica, ubi exeunte versu 215 εν, id quod in hujus vocabuli formis fieri consuevit, per synaloephen unam facit syllabam. Praeterea nihil est, cur haereas in correpta priore syllaba particulae enl vers. 215, ut in omnibus codd. exstat. Nam primam versus syllabam


