Aufsatz 
De nonnullis locis Oedipi Regis Sophoclei disputatio critica
Entstehung
Einzelbild herunterladen

3

nunc te oramus....: Sophocles, quo enunciationem: os εeεμꝓεαννναασςρα...(v. 35 39), causam sequentis:»oy ε*l.(vv. 40 44) reddentem, etiam ad modo praecedens enun- ciatum: ⁶ν⁶6σι r9010... z0froyreg...(v. 33 34) referret, communem sumpsit dicondi modum, inserta particula e omnino causalem significans hanc sententiam esse, cui deinde propositio principalis(v. 40 sdd.), revera ex praecedenti apta, iaterposita particula re simpliciter adjungitur. Quos autem W. comparavit alios locos, eorum mea quidem sententia alia ratio est. Itaque, quae Dindorfius adnotavit, ita accipias oportet, ut constructionis a scholiasta illatae hic locum non esse statuas. ad vv. 48 49: s 05»ö» u» Sde vr G⁶πνπκνισσmεαφυι τνπσmπά⁴ασοο τιοο μυιμμαασσ

Wunderus secundum Elmsleium ex gr. ωπκάοtæ scripsit. Non recte, ut ex sen- tentiarum nexu apparet. Etenim supplices a populo missi auxilium Oedipi implorant primum propter cladem urbis, deinde vero etiam, ne ipse suam ut servatoris urbis famam perdat, si forte civitas, Oedipo regnante, postquam beata fuerit, deincepe peritura sit. Quomodo autem is famam ut servatoris urbis perdere potuit, si eam nisi propter sapientiam non habuit, quae ejus virtus ab omnibus agnoscitur, a nullo in dubitationem vocatur; quippe quem ipsi brevi ante(v. 35) principem hominum esse tum in varüs vitae casibus, tum in lis, quae dii adversa immittant, se judicare affirmaverint?

Porro eum implorant, ut ipsis auxilium reperiat, quod sive a deorum aliquo sive ab homine acceperit, i. e. quodcunque sit; quoniam exploratum habent, consilierum ejus prosperum eventum fore, quum sit unus ex prudentibus, quibus maximo etiam eventus consiliorum successu florere videas. Neque minus patet, versus proximo hec significare: Age vero, erige ac tutam fac urbem; nam sicut olim felicem nobis sortem praebuisti, item etiam nunc existe! i. e. potuisti enim tunc nos salvos facere, ergo idem etiam nuno potes. Quod quidem colligunt ex divina quadam, quam tunc praestiterat, sapientia, ut verss. 36 seqq. aperte pronuntiant.

Erit igitur sensus hujus loci: nunc civitas te servatorem appellat propter τϑννιάν i. e. sci. voluntatem, qua nobis affuisti ac periculum mortis a Sphinge imminen pro nobis subisti. Ita autem sine ulla dubitatione etiam scholiasta legit, qui interpretatus est: 79 ο olν 2al&1 H, 1 ry ooiν⁴ορναασ dυεσσσωσ* ενmπιας αmαεςσmνς. Adde quod prologo praecipue id agitur, ut Oedipus ostendatur mitis, clemens, benevolus dominus. Quare eum supra(v. 40) nominant O⁴rιαστσον παυν, neque minus in proxim antece- dentibus appellant; S 0 ν οςσσ. Quam igitur minime convenit, hoc loco dici: servator appellaris propter sapientiam tuam; immo nihil aliud exspectare licet nisi: propter tuam erga civitatem benevolentiam ac studium. Itaque rectissime Dindorfius codd. auctoritatem restituit.

ad v. 52 53: 501914Ado zal 1i r6r, l*⁵⁵ν τmeπν

Tr.οιςσςς ⁷ναν, zu] ανανντ πασ⁹οMmXᴵwtV2o. Quum recta hujus loci scriptura constet, tamen non alienum videtur, de dubia ver-

borum 60ν˙ϑι% αoic explicatione aliquid dicere. Licet enim interpretari: fausta avi ductus 1*