Aufsatz 
Nonnulla ad Lucretii de omnis infinitate doctrinam / Bindseil
Entstehung
Einzelbild herunterladen

17

positam esse in medio hujus mundi, negant in medio universi. occurit autem in Epicurea ra- tione, quod cum infinitate non conveniat, idque jam Stoici ipsi viderunt. leguntur enim apud Plut. de repugn. Stoic. 44 haec: öxiτο ½6ονρ kevOv« dre 6v 00,*0 S. Aεεοy 00' 5y, O5S SgOy, oObrs sNeuAtoy E,2i*, Ors ro(sc. a. Chrysippo) A †εταν. zal¹ 00 AMOX T NeOSVNY EXOου τπνςασoέτοεμουυυ⁶απρ ροο⁴, ie dAv00Py, Odr 0dnc Ey Su³εeρ‿ο⁴ας, zaD' 5y 0 py AvG, 0 IE nAr vostra Tiygsvov ¹). apparet igitur Chrysippum ex eadem parte, e qua Lucretius Stoicos aggressus est, impetum fecisse in ipsam Epicuream rationem, in qua cum vituperandum censuit, quod de infinito regio superior et inferior diceretur, a vero non aberravit ²). atque Epicurus sive quod Zeno, qui aequalis ejus fuit, idem atque Chrysippus monuit, sive quod superiorem et inferiorem regionem nonnisi in finitas res cadere ipse sensit, hoc maxime negavit, si hoc dvo νανι /α⁴αμ⁵ν omni tribueret, eidem ullum finem se ponere(apud Diog. Laert. X 60). sed quamvis Epicurus prohibere studeat, quo minus e du- plici regione, quam statuit, terminatio sequatur, tamen illarum regionum notio cum infinito con- jungi non potest. Epicurus et qui eum sequitur Lucretius³) regionem superiorem et inferiorem ex arbitrio sumpserunt, vel potius ab hoc finito mundo ad infinitum omne transtulerunt. atque alii philosophi antiquissima aetate fuerunt, qui de infinito disserentes nec a communi opinione recesserunt, nec in omnibus placitis infiniti notioni satisfecerunt. Xenophanes, qui Ireiοοv ours dνσνν ob= H6εον O? rs*os ANo L.90 003sv Exety recte dixit, idem, cum non minus ad id, quod finibus terminatum non est, quam ad id, quod absoluta infinitate est, ne forma quidem pertineat, 70 5y, quod si non infinitum posuit, at certe finitum esse negavit, formam sphaerae similem ha- bere censuit⁴4). itaque Aristoteles eum) quamquam non tam ipsam sphaerae formam accepit, sed ad deum sive omne, quod omnino aequabile esset, sphaerae imaginem quodammodo transtu- lisse videtur, tamen reprehendit, quod idem xsπαπρνααόρεαvov esse neget et aꝓα OQ⁸εε appellet). negat enim Aristoteles id, quod infinitum sit, ulla omnino forma comprehendi posse, de forma autem sphaerae sic exponit: eραιοοπινοι vνρν aun egs E)2tv E ,&& JAp 5eu, ele LeSy *e, τ2 10τοο ακνσσνοον ⁶νπειοννυ‿‿ 6εεσον" E,&1 ερααο᷑c˖ 0-XM ,c 6v TO0o Jd Geρραοm᷑0⅙ QZ:8;, 8 roò 6αν ευνμοέις xἀμνρςꝙτƷν ⁊εέα νμάσρα πμέ̈απσα μα ε de Xenoph. Zen. Gorg. cap. IV.

Accedit aliud, quod quale sit consideremus. Lucretius enim Epicureae rationi prorsus con- stat, cum atomos negat ulla alia re nisi ipsa infinita multitudine in infinito inani ad concretiones efficiendas cogi posse. qui cum omnino nihil agnoscat nisi corpus quod agat, corporibus autem sive atomis inter se concurrentibus solam repellendi vim tribuat, nec attractionis legem, quam nostrae aetatis physici statuunt, noverit(qua in re, ut omittam doctrinam, quae est de aethere, atomi nostrorum physicorum a Democrito, Epicuro, Lucretio maxime differunt), una infinitas ato-

¹) Chrysippum, si Epicurus medium in infinito universo statuisset, id ipsum ei objecisse Plut. I. I. certe dixisset

²) Nec Aristoteles in infinito quidquam supra vel infra dici voluit... ο εα ν Asiou Eoran d Lby Ayc rb zAro, 3 o.*ατον eαν ν. r. X. Phys. I 5.

³) De regione, secundum quam atomos ferri Lucretius et Epicurus statuunt, exposui Quaest. Lucr.(An- klam 1867) p. 12.

4) Cf. lib. de Xenoph. Zen. Georg. cap. III.

5) Aut Zenonem. nam incertum est, utrum libri, qui Aristoteli vulgo tribuitur, capita III et IV de Zenone an de Xenophane agant.

6) Vid. Karsten, Xenophanis Coloph. carm. reliqu. p. 120; cf. p. 129.