Aufsatz 
Nonnulla ad Lucretii de omnis infinitate doctrinam / Bindseil
Entstehung
Einzelbild herunterladen

16

getur. atque quod tamen Lucretius his: volucri ritu flammarum' interitum eum, quem Stoici de- fendunt, significat, perspicua est illa irrisio, de qua supra dixi.

Denique Lucretius eo loco, de quo agimus, Stoicorum doctrinam copiose non explicat nec debet explicare, quoniam non id agit, ut de motu aut mundo disserat, sed materiae quaerit infini- tatem. ad hanc defendendam Stoicos impugnat, idque ita, ut ea, quae maxime pertinent ad rem, acute ac sagaciter eligat.

Sed jam ut videamus, num Lucretius in iis, quae ipse de infinitate affirmat, semper sibi constet, nonne poeta in similes errores incidisse videtur, atque quos acerbissime exprobrat Stoicis? quamquam de Epicuro illud non curo, quod ex fragmentis librorum II et XI, qui fuerunt de na- tura, in voluminibus Herculaneis repertis, Rosinius sic praebet: xaαρ⁴ τ 05v Gnpl Sv g5ο elva riy Try rots 160s OSy, 22*1 0⸗ 100 vPOD TS ονO5 00 Kvr;. lib. XI col. 1. hujus pronuntiationis altera pars si ab Epicuro profecta esset, profecto eum summae argueret re- pugnantiae. nam hoc ipsum, omnis esse centrum, ad quod terra sita sit, vix est quod dicam ve- hementer discrepare ab infiniti natura, quam cum Epicurus tantopere tueri studeat, ut in epistola ad Herodotum data(X 60) id maxime moneat, ne quis in infinito summum aut infimum esse cre- dat, eundem terram ad centrum universi posuisse nullo modo credibile est. itaque Rosinius, quem secutus est Orellius, illum locum non recte restituerit ex voluminum papyraceorum textu. sed quid dico textum? lacuna potius est, in qua post verba πƷ paucissimae litterae longius propiusve distantes tanquam naufragia Epicuri verborum inveniuntur. restitutoris igitur munus non suscipiam, vertar ad rem, quae nostram mentem ac notitiam non fugiat. certe Rosinius errat, cum Lucretii v. I 1070 sqq. ab Epicuri verbis, quae reposuerit, dissentire negans verum hic, inquit, tantummodo negat Epicureus poeta, esse in universo punctum medium, ad quod gravia omnia tendant, et ibidem nitantur, quod centrum gravitationis vulgo appellant'(annot. ad lib. XI col. 1). immo Lucretius ipsum medium plane respuit. praeterea Rosinium non animad- vertere, quid in Epicurea ratione inter mundum et omne intercedat, ex iis apparet, quibus in annot. et comment. emendationem suam probare conatur. hinc factum est, ut Epicuri xαy illu- strari censeat his Plutarchi(de plac. I 5) verbis: ol pgv dm τπ Vo va 6G,Oy Aεꝓ αυνοo, dv IE zl ro ray Sacauy elyat 1xd* τ αοιαν. qua in re magna fuit dissensio Epicu- reorum et Stoicorum. Stoici enim cum unum mundum eumque finitum ponerent, praeter quem quidquam materiae esse negaverunt, eum rο αl vel potius* 5%οv ¹) i. e. materiae universitatem appellaverunt. non ita Epicurus, qui hune mundum, quem finitum vellet nec unicum, voce significare non potuit. Epicureum xy totius summae et corporum et inanis universitas est. huie autem infinitae universitati nec Epicurus medium attribuit nec Lucretius. affirmant terram

¹) Plutarchus mundum a Stoicis xãv appellatum esse parum diligenter narrat 1. I. idem melius in lib. II cap. 1: I ErGAO Daꝓεety ro dyal rD 5NOv y Ev T³α At rb Gv zeyG Areiοv, 5XoOy dE! ro vOO 16Ov. cf. Stob. ecl. phys. I 21, 3. idemque confirmatur testimonio Sexti Emp. adv. Mathem. IX 332 et Diogenis Laert. VII 143. Plutarchus I 5 mundum una cum inani significare non videtur, nam addit 2ExArizéy, quod nonnisi ad mundum, qui sine inani cogitatur, ex Stoicorum ratione pertinet.(cf. Zeller, die Philos. d. Griechen III p. 79.). negligit igitur Plutarchus J. 1. discrimen, quod inter xãy et 5X¼0y apud Stoicos est, id quod Stobaeus quoque facere videtur eo loco, quem p. 10 attulimus. haec negligentia fortasse facta est, quod voces illae ab aliis philosophis promiscue usurpabantur. de Peripateticis quidem Sext. Emp. I. 1. IX 334: 2ε»O: n' 3X ekat 2eV6y, 65 l 24 od sto, ro 5Ov rb ay TV G05dcv H6vov. Epicurum praeter alia omnina etiam haec 5X¼ο et ⁴ν universitati corporum inanisque dedisse satis notum est.