Aufsatz 
Nonnulla ad Lucretii de omnis infinitate doctrinam / Bindseil
Entstehung
Einzelbild herunterladen

18

morum relinquitur, qua et prohibeatur, quominus atomi in infinitum inane diffugiant, et efficiatur, ut non solum conveniant, id quod jam inclinatione illa fit, sed ita conveniant, ut perpetuo adve- nientibus ex infinita copia aliis atomis certas res et procreare et conservare possint. quae cum ita sint, cum quidquid fit ad solam infinitatem atomorum, quae per inane volitant, concurrunt, resiliunt, cohaerescunt inter se et aliae alias apprehentes continuantur, revocandum sit, qua doc- trina vim deorum remotam esse Epicurus ratam habuit ¹), Lucretius concedere debet totum mundum aut singulas res nihil aliud esse nisi acervos quosdam atomorum fortuito inter se concursantium atque assidue resilientium. Horum duorum placitorum Lucretius alterum tantummodo posuit. decrevit quidem atomos omnes, et eas, quae separatae per inane ferentur, et eas, quae nondum ad res gignendas convenissent, in assiduo motu esse, sed cum illud occurreret, atomis temere huc et illuc volantibus constantes naturae leges effici non posse, induxit concordiae convenien- tiaeque vim, qua similia cum similibus conjungerentur ²). jam vero atomorum fortuito motu quodammodo remisso ac nova vi introducta ex hoc, quod hic mundus ejusque partes et orta sunt et conservantur, non necessario sequitur, ut atomorum multitudo infinita sit, atque ad Lucretii argumentationem illud jure dici potest, ex concordiae convenientiaeque vi facile exsistere, ut in infinito spatio etiam finitae atomi ad procreandas et conservandas res coeant.

Sed haec hactenus. alteram hujus quaestionis partem quominus proferamus, angustis hujus libelli finibus prohibemur.

1) Cf. Cicer. de nat. deor. I 20. ) De hac re uberius exposui Quaest. Lucr. p. 22 sqq.