Aufsatz 
Nonnulla ad Lucretii de omnis infinitate doctrinam / Bindseil
Entstehung
Einzelbild herunterladen

14

tereat et hic et ubique. nam alios, quos impugrat, nominat: Heraclitum I 638, Empedoclem I 716, Anaxagoram I 830. 876, Democritum III 371(1037) V 620. quod Anaximenis et Tha- letis I 705 nomina non affert, eorum sententias non explicat, sed brevissime perstringit, quoniam satis habet eorum, quibus unum elementum placuit, Heraclitum refutavisse, eorumque, qui com- pluria elementa posuerunt, Empedoclem. Stoicos autem Lueretius, qui Epicurum prae admi- ratione nomine appellare non audeat ¹)(nisi III 1040), adeo contempsisse mihi videtur, ut nomen eorum non haberet dignum, quod proferret. immo contra Stoicorum doctrinam cum dicit, ait quod dicunt aut'stolidos' appellat, ut indicare videatur, non philosophorum placita agi sed quo- rundam opiniones easque falsas ²).

Quid vero? nonne Lucretius cum Stoicos reprehendit, quod finitam materiam defendant, nec tamen ullas causas reddere possint, cur mundi in infinito inani maxima sit stabilitas, illorum placita parum accurate investigavisse videtur? nam v. 1052 sdq. contra Stoicos disputat, quasi nihil aliud quam illud niti in medium' ad mundi cohaerentiam efficiendam habeant. attamen notum est Stoicis per totum mundum mentem divinam, quae omnia contineret et colligeret, fusam placuisse ³). itaque Cicero eodem loco, quo de motu et levium corporum et gravium disserit(de nat. deor. II 45), maxime autem, inquit, corpora inter se juncta permanent, cum quasi quodam vinculo circumdato colligantur, quod facit ea natura, quae per omnem mundum omnia mente ac ratione conficiens funditur et ad medium rapit et convertit extrema at Lueretius quod in repel- lenda Stoicorum doctrina deorum operam prorsus negligit atque tantummodo corporum motum inanisque naturam respicit, ita ut illo niti in medium' sublato Stoicorum mundum constare non posse concludat, improbandus non est, praesertim cum paulo ante corpora mente consiliove convenire aut cohaerere omnino negaverit4). hanc igitur mundi cohaerentiae rationem removit, antequam de illo niti in medium disserat. nam non solum v. 1021 23, qui ad ipsos Stoicos re- darguendos dicti sunt, sed tota disputatio, quae inde a v. 1014 oritur, qua Epicurea ratio mundi ortus constantiaeque probetur, et arctissime cum quaestione infinitatis conjuncta est et contra Stoicos instituta 5). de qua re bene Creechius ad v. 1021: Stoicos irridens jocose propositum argumentum prosequitur v. 14. Finita enim Semina in infinitio spatio dispersa nunquam con- venissent, nisi, quod Stoicis placuit, Mundus esset grande Animal, et plane Deus; ejusque semina summa Arte et Consilio a Spiritu per omnia membra infuso disposita fuissent. Prudentia haec

¹) De hac re bene Halmschlagius: Wenn Lucrez durch Stellen, wie I, 66. 67; III, 3; V, 8 10; VI, 4 6 sein Vorbild als Ideal des wahren Philosophen, entsqrossen aus Athen, der Quelle alles Rühmlichen und Grossen, gefeiert von aller Welt hinstellt, so ist es erklärlich, dass ihm die Hinzufügung des Namens überflüssig, ja wenigstens in Hinsicht auf die Stelle des V. Buchesdeus ille, deus etc. als Entweihung erschienen wäre. Die Vermeidung des Namens in den citirten Stellen ist also bei dem Umstande, dass aus ihrem und der unmittelbar folgenden Verse Inhalte kein Zweifel über ihre Beziehung auf Epicur obwalten kann, ein Beleg dafür, in welch hohem Masse Epicur als Autorität von Lucrez hingestellt wird.(Ueber T. Lucretius Garus Verhältniss zu seinen Quellen. Progr. Wien 1866.)

) Cf. I 641; II 165 sqq.; V. 110 sqq.

³) Diog. Laert. VII 70 refert Chrysippum et Posidonium docere rby 26 ,O Olxstohat za& vOo, OOy, els 3nay a⁵ EO;s Suovros ron vod adοεε S'ſy dis us 0bre d h rdy 5XOv z6,oy L0 dvra no 2poyov 2 XOTtsGy. Plut. de plac. I 7 Stoicos tradit statuisse xvebia y S0νον 50 5Nou To6-109 v. r. X. cf. Sext. Emp. Pyrrhon. Hyp. III 218; Stob. ecl. phys. I 21, 5; a. I.

4) Mundum animatum esse uberius refutat V 110 sqqP.

2) Cf. quae Cicero Vellejum contra Stoicos disputantem facit de nat. deor. I 20.