13
constare contendant, particulae in infinitum spatium perpetuo effugiant, quae cum in motu sursum ferenti semper perseverent, nunquam redibunt. tali modo corpora, quibus mundus exstructus est, minuuntur, mundi partium coagmentatio dissolvitur, dum ipse mundus paulatim labefactus repente collabatur, velut aedificium, de quo particulae sensim decedunt, iis, quae remanent, diu conservari non poterit, sed magis magisque dissolutum illico corruet'. sic igitur Lucretius dispu- tationi hoc addito, Stoicorum finitam materiam nullo modo in immenso et interminato inani con- sistere posse, postquam alteram partem illius disjunctionis, a qua profectus est, confutavit, infi- nitatem et atomis et inani tribuendam esse argumentis confirmat, quae argumenta ex corporis inanisque mutua relatione ita ducit, ut inanis infinitatem ad motum revocet, atomos autem infi- nitas esse ex mundo reliquisque concretionibus, quae in infinito inani nata sint, nascantur, con- serventur, intelligi necesse esse ostendat.
Lucretium inde a v. 1052 contra Stoicos disputare ex iis, quae exposui, patet, quamquam Stoicos non appellat. sed quaeramus, quid sit causae, cur poeta Stoicorum nomen silentio prae-
paulatim cuique cibatum has to be finished; then must have followed an apodosis to the long protasis begun at 1083 by Practerea quoniam etc., and this apodosis must have asserted that the argument of the Stoics was not only false as shewn in 1052— 1082, but also self-contra-dictory; then must have commenced the Epicurean answer to the whole Stoie argument which began at 1052, and this answer must have joined on to the words Ne volucri ritu flammarum etc. ex Munronis igitur interpretatione Lucretius Stoicorum placito, corpora levia sursum volare, afferendo nihil aliud efficit, quam ut hoc placitum cum altero non conveniat.[quae apud Munronem sequnntur;: quoniam docui etc., perperam ita posita sunt, ut, quare Stoicorum placita falsa sint, doceant. immo hoc ipsum, quod continent, materiam infinitam statuendam esse, ne in infinitum spatium dissipetur, ex refutata Stoicorum doctrina sequi concludendum erat.] at si res ita se habet, totus locus in dispu- tatione, quae est de materiae infinitate, prorsus supervacaneus est. accedit quod non sunt pugnantia inter se ista placita Stoicorum, qui illud eniti in medium' non omnibus corporibus tribuant, sed gravibus. gravia autem corpora quominus in medium nitantur, levibus sursum effugientibus non impediuntur. nec Lucretius potest hoc efficere, primum placitum altero omnino tolli, illud et vult efficere et potest, unum altero ita tolli, ut mundum continere nequeat. qui cum antea Stoicorum illud, gravia corpora in medium niti, in disputationem tantummodo eo consilio vocavit, ne quis finitam corporum vim in infinito spatio secundum Stoicorum rationem constare posse crederet, tum nulla alia de causa, quam ut Stoicos mundum, quem uno placito conservare sibi viderentur, altero ipsos diruere demonstraret, hoc alterum addidit.
Ex his, quae ad Munronis sententiam dixi, satis apparet Briegerum non id, quod maxime rem causamque continet, in Munrone vituperare, cum haec monet: Die Munrosche ergänzung hat aber, wodurch ihr verdienst nicht unwesentlich ge- schmälert wird, nur in der hauptsache das richtige getroffen. In den versen 2— 4 thut der gelehrte und scharfsinnige er- gänzer dem dichter entschieden unrecht, wenn er ihn die in den versen 1083— 1093(und dem ersten der verlorenen verse) dargestellte lehre nicht widerlegen, sondern als offenbar verkehrt und inconsequent verächtlich bei seite werfen lässt. Philol. XXIII p. 640. nec cardinem argumenti qualis sit explicat, cum suam sententiam ib. proponit his verbis: Da das fortstreben der leichten Elemente vom mittelpunkte auf der einen seite der erde nothwendig als ein willkürliches empor- schweben erscheinen musste, so lag es dem dichter nahe genug, diesen theil der stoischen lehre durch kurze andeutung dessen zu widerlegen, was er II 83 ff., 235— 39, 184— 215 entwickelt(s. Philol. XIV p. 566), und dann durch vermittlung des bewiesenen satzes, dass es keine anziehungskraft der mitte giebt, auf den hauptsatz 1051: infinita opus est vis undique materiai, zurückzukommen. Quid enim? versus 1083 sqPq. si nihil aliud valent, quam ut Stoicorum de motu levium corporum doctrina per se falsa sit, quonam, quaero, consilio poeta induxit in seriem eorum argumentorum, quibuscum connexi sunt? disserit Lucretius de atomorum infinitate, non de motu. ad illam autem versus 1083 sdd. omnino non pertinent, si concluduntur, ut Briegerus vult. sed Briegerus cum cardinem, in quo argumentum mea quidem sententia vertitur, non significaverit nec iis, quibus Goebelium Munronemque impugnat, nec quibus suam sententiam defendit: quam bene Lucretinm sapiat, admirandum censeo propterea, quod idem in versibus, quibus Lucretii argumentationem supplet, qui sunt eximio quodam ingenii acumine praeclaraque sagacitate, illum argumenti cardinem ipse praebet, quamquam nimis breviter, si ejus mentem recte capio, hisce versibus:'nec si jam posset, fugiens posset revocari. ergo qui medium summam servare valeret?“ ceterum sive v. 1094 saq. conjunguntur cum v. 1083 sqq., sive spectant ad illud: infinita opus est vis undique materiai', quam Winkelmannus J. l. p. 8 proponit transpositio opus non est.


