enitantur corpora gravia in medium, contineatur hac re mundus in infinito inani. jam ipsi Stoici cum levia corpora a medio sublime differri fingant, efficiunt, ut de mundo, quem finita materia
per truncos ac per ramos qui diditur omnis: diffugere hac ipsa debet ratione viaque
haud longinquo aevo vis omnis materiai, perpetuo quoniam, nimirum, corpora quaedam decedunt summae, magnum per inane soluta, et nequeunt tamen ex ulla parti reparari.
Nil igitur fateare necessest officere usquam, ne volucri ritu flammarum etc.
Munro quam versuum illorum octo sententiam fuisse censet, eam exprimit(in actis diurnis: the journal for classical and... vol. I p. 378) hoc modo:
daedala sufficiat rerum natura creatrix, scilicet incerto diversi errore vagantes argumenta sibi prorsum pugnantia fingunt.
Quae tamen omnia sunt falsa ratione recepta. nam quoniam docui spatium sine fine modoque immensumque patere in cunctas undique partis, sic parili ratione necesse est suppeditetur infinita etiam vis undique materiai,...
Briegerus, qua ratione Lucretius conclusisse videatur, illustrat(Philol. XXIII p. 641) hisce versibus:
afferret surgens ignis calor ac tener umor:
scilicet hoc falsumst, nam, ut mox faciemus apertum, sponte sua res nulla valet succedere sursum,
nec si jam posset, fugiens posset revocari.
Ergo qui medium summam servare valeret?
Sed medium nil est; quare, quod vicimus ante, infinita opus est vis undique materiai,...
Ac Goebelius quidem versibus, quos exscripsi, haec praemittit: si igitur paucis quod a v. 1052 tractat argumentum comprehendimus, hoc fere dixit poeta:„ne credas, finitam hac forte de causa materiai summam consistere posse infinito in spatio, quod in medium omnia nitantur. primum enim infiniti spatii quomodo medium cogitari potest? deinde illi idem quo- ¹nunc quid desideretur in aperto est; nam et ratio ipsa et ea quae infra leguntur nos edocere poterunt, in hanc fere sententiam quae interciderunt con- cepta fuisse:„hac ratione cum perpetuo corpora quaedam de summa decedant, nulla vero suppeditentur, mox necessario deesse incipiet et dissolvetur omnis materiae copia, neque quidquam impedire poterit, ne volucri ritu etc.“ recte igitur Goe- belius perspicit, quomodo argumentum id, cui octo illi versus desunt, cum eo, quod praeccdit, conjungendum sit. atque
niam concedunt, non omnia in medium niti, sed calidos ignes et aëris auras a medio differri...
ratio, qua ille mentem poetae assequi vult, si ad meae interpretationis sensum refertur et referri potest, iis, quae Briegerus (Philol. XIV p. 566) profert, refelli mihi non videtur. nam sane ex Goebelii versibus, quomodo fiat, repente ut mundus in- tereat, non perspicitur, sed paucis mutatis res amplius obscura non erit. alterum autem, quod monet Briegerus, nimis acute quaesitum sit. ait enim ibidem haec: Wie kann man glauben, Lucrez habe sagen wollen, wenn die leichteren elemente fort- wührend nach oben entschwebten, so würde nicht blos die erde unter den fässen plötzlich entschwinden(dies liesse sich noch allenfalls erklären), sondern auch der Himmel einstürzen? Würde nicht aus jener annahme vielmehr folgen, dass gerade umgekehrt der himmel mit allen seinen gestirnen nach oben hinaus in die unendlichkeit entschwände? habeat se res ita, ut Briegerus censet, sequatur ex hypothesi illa, ut caelum sublime et in infinitum inane effugiat: poetae descriptio est, de qua agitur. quid igitur refert poetam postquam ostendit futurum esse, ut Stoicorum mundus sensim pedetemptimque labefactus subito corruat, mundi ruinam describentem non in omni re anxie curare causas, quibus mundi interitus effectus sit? nonne lepida est descriptio poetae Stoicos ludibrio insequentis et exclamantis: cavete Stoici, ne quando caelum vobis ruat superne, neve terra pedibus se subducat'. sed ne longus sim, spectet illa descriptio ad v. 1014 sqq.: si eodem modo atque a Briegero recenseatur, nescio an illud idem perverse conclusum habcatur.
Munronem vero rationem argumenti non recte intellexisse et ex versibus, quos proponit, apparet et ex his, quae an- notat; What their general drift was cannot be doubtful. First of all the sentence left incomplete by the words Nisi a terris


