— 11—
contra Stoicos disserit Plutarchus, qui exposito Chrysppi placito, mundum in media infiniti spatii regione positum esse, haec ait: rx?⁵ τα iαν νν ν—νενεοι mαααασνmxκα λμεαναομμενηνν tvx iy S„ Aε1%% SOοv ivA T6rov Ad e Jy AroNsixovros de Stoic. repugn. 44. Lucretius autem Epicurum magistrum sequitur atque hunc Democritea dicere apparet ex his Ciceronis verbis: eille(Democritus) atomos... censet in infinito inani, in quo nihil nec summum nec infimum nec medium nec ultimum nec extremum sit' etc. de fin. I 61¹). corporis autem et inanis naturam pergit Lucretius disputare a Stoicis mundum in medio infiniti spatii consistere fingentibus funditus tolli. etsi enim Stoicis quod pro certo sumant medium concedatur, tamen nusquam nec corpus pondus aut qui hoc efficiatur motum amittere posse nec inane amissa natura cedere aut motum praebere desinere v. 1071— 1082.
His expositis Lucretius quamquam Stoicos plane redarguisse sibi videtur, tamen ex ipsorum Stoicorum placitis repetit, quo impediatur, quominus mundus, etsi illud eniti in medium' detur, cohaereat. Stoici enim gravia quidem corpora, terram et aquam, ad medium dixerunt tendere, contra levia, aérem et ignem, a medio sursum differri. testis est Plutarch. de plac. I 12, 4, ubi leguntur haec: oi rcνοο*ε, S00 Hey 6⁊ T6v rSG2⁴ρόνννσοντοκσναιιον ονιeσσά o X Asαν S00 dS Bapea,
5R zal †v 200 ov Jde drA[8&½ c†οε, 3 vSbe 0 idiod GO Bad 3s, rd els 1»*). 2*₰△„
idemque tradit Chrysippum in secundo de motu libro docere 16 s% ε½⁄8 d 2vGS Slyan Nal οτ παηφραρασα—αQνναενντν εέςα, 0 y 5SAros i TI 2Oy SO*v,O,Ev09, r00 S 6εο*c wopi de Stoic. repugn. 42 ³). disputationis autem, quam Lucretius de illo Stoicorum placito v. 1083 sqq. instituit, versus octo exciderunt iique ad rem gravissimi, sed ex disputationis tenore reliquorumque argumentorum collocatione colligi potest, quo consilio Lucretius, quid Stoicis de levium corporum motu placeret, exposuerit. is igitur postquam Stoicos negavit habere, quo mundum in infinito inani stabilem reddant, quippe quod illud'niti in medium' nihil sit, docet eosdem mundi cohaerentiam, quam ut efficerent, unum placitum finxerint, altero ipsos prorsus irritam reddere v. 1083— 1105 ⁴). quam argumentationem hoc fere modo illustrare licebit:
1) Cf. Simpl. ad Aristot. de caelo IV fol. 165 b.
2²) Cf. Stob. ecl. phys. I 14, 1; de Zenone ib. I 19, 4.
3) Uberius de hac re Cicero exponit. quocirca, inquit, si mundus globosus est ob eamque causam omnes ejus partes undique aequabiles ipsae per se atque inter se continentur, contingere idem terrae necesse est, ut omnibus ejus partibus in medium vergentibus(id autem medium infimum in sphaera est) nihil interrumpat, quo labefactari possit tanta contentio gravitatis et ponderum. eademque ratione mare, quum supra terram sit, medium tamen terrae locum expetens conglobatur undique aequa- biliter neque retundat unquam neque effunditur. huic autem continens aes fertur ille quidem levitate sublimis, sed tamen in omnes partes se ipse fundit: itaque et mari continuatus et junctus est, et natura fertur ad coelum, cujus tenuitate et calore temperatus vitalem et salutarem spiritum praebet animantibus. quem complexa summa pars coeli, quae aetheria dicitur, et suum retinet ardorem tenuem et nulla admixtione concretum, et cum aöris extremitate conjungitur' de nat. deor. II 45.—
4) In eam sententiam versus octo, qui amissi sunt, a Lucretio expressos esse ex ipsius argumenti nexu cum proximo ambo- rumque conjunctione cum tota disputatione apparere mihi videtur. quomodo autem Lucretius ab hoc ipso, mundum perpetua partium decessione debilitari, ad repentinam mundi ruinam describendam transierit, quis dicere audeat? permultis enim modis Lucretius quam explicavi sententiam octo versibus exprimere orationemque cum sequentibus versibus connectere potuit. per quos cum irrisio quaedam fusa esse mihi videatur, intelligi potest connexio talis: Stoici mundum detrahendis corporibus magis magisque comminuunt: caveant,'ne volucri ritu' etc., aut talis: fiet, ut Stoicis medium illud, unicum mundi continendi refu- gium, nihil amplius prosit nec prohibeat,'ne volucri ritu' etc. Sed mittamus has conjecturas: connexi rationem explicasse satis sit. restat, ut praeclara illa supplementa, quibus viri acutissimi et doctissimi poetae mentem assequi conati suut, perscrutemur, quo melius res, de qua supra exposuimus, iutelligatur. Goebelius igitur I. I. p. 7 proponit hos versus:
adferret surgens calor ignis tempore verno,


