profertur v. 984— 998, suam conclusionem recipit eamque aptissime expressam. nam postquam Lucretius dixit atomos, si spatium finitum esset, jam dudum ad imam ejus regionem adventuras fuisse, quae pulchrior et accomodatior descriptio est ejus, quae efficitur, infinitatis, quam spatium ea immensitate esse, quam clara fulmina, quantumvis per tempus labantur, nec percurrere pos- sint, nec prorsum facere, ut restet minus ire meando'¹).
Totum autem argumentum, quod tertium infinitatis argumentorum locum non recte obti- nere supra vidimus, quo referendum est? argumentum, cur infinita corporum multitudo sine inani infinito sumenda non sit, deesse constat. quod quale fuerit, omnes ²) satis habent Epicuri verbis indicasse, quae inveniuntur apud Diog. Laert. X 42: ekre r6*εαννν 1ν 61Op.Evov, O0X Av eL,s 12 Aειεασ Ʒωμαρα ⁶ποο Ʒιν παm³]z. haec sine ullo dubio ad id, de quo agimus, spectant; sed si Lu- cretius hanc unam rationem protulit, etsi eam quodammodo amplificaverit, tamen prima illius subjunctionis pars paucis verbis continetur, cum altera inde a v. 1014— 1105 multis rationibus agatur. quae quamquam non sine consilio a Lucretio uberius tractata est, id quod postea de- monstrabimus, tamen poetam, qui ubique disputationem et accuratissime instituat et optime dis- ponat, unam partem tanto minorem altera reddidisse veresimile non est. sed quae in lacuna fuerint argumenta fingere opus non est, quoniam jam apparet, versus illos 984— 997 et 1001— 1007 cum aptissimi sint, quibus spatium finitum alio modo refutetur atque fit in epistola ad Herodotum data, in illa lacuna collocandos esse, ita ut Lucretius postquam illud Epicuri, atomos numero interminatas in spatio finito satis moveri non posse, attulit, alteram rationem addidisse mihi videatur his versibus: praeterea spatium summai totius omne sqq. versuum igitur eorum, de quibus disputavimus, hunc ordinem esse censeo: 998— 1001; 1008— 1013*** 984— 997; 1002— 1007*** 1014 sqq. hic ordo, quomodocunque is, quem libri nunc praebent, ortus est, ipsorum argumentorum nexu et vi comprobatur, nec disputatio Lucretii sine transpositione, quam proposui, satis perspicua est.
1) Cum hac infiniti spatii descriptione comparandam esse censeo eam, quam Vellejum proferentem facit Cicero de nat. deor. I 20:... ecujus operam profecto non desideraretis, si immensam et interminatam in omnes partes magnitudinem regionum videretis, in quam se injiciens animus et intendens ita late longeque peregrinatur, ut nullam tamen oram ultimi videat, in qua possit insistere'.
2) Video Susemihlum excipiendum esse, qui quamquam alia ratione ductus(quaerit enim locum, quem Lucretius II 498 sd. dicat) haec dicit: Wie also, wenn Lucrez hier nicht einfach so, wie Epicur bei Diog. Laert. X 42 gefolgert, sondern dem Gedanken desselben eine schärfere und originellere ausführung gegeben hätte? idem censet post v. 1013 viginti sex versus excidisse, qui respondeant vacuae illi archetypi paginae, de qua Lachmannus comm. p. 72. his versibus Lucretium docuisse, si spatium finitum esset, corporum autem vis immensa et interminata, futurum esse, ut una duaeve atomi inveni- rentur, quae ex partibus constarent infinitis iisque individuis, id quod atomi naturae prorsus repugnaret. de qua opinione a Susemihlo maximo acumine explicata dijudicare non audeo. ceterum idem jam hoc monnit, credibile non esse Lucretium spatium finitum paucis tantummodo versibus refutasse(Philol. XIV p. 560 sqq.).
3) Goebelius quomodo Epicuri ratio quattuor versibus— tot enim omissos esse censet— exprimi possit, ostendere periclitatur. hane quaestionem, quot versus exciderint, quamquam non suscipio, tamen Goebelii versus, qui magna arte
facta sunt, hic reddam: At spatium inclusum certis si jam foret oris,
tum vero nulla fieri ratione fatendumst,
infinita geri queat ut vis materiai;
quoi si finitae spatium sine fine pateret, 1014 nec mare nec tellus etc. I. I. p. 6.


