Aufsatz 
Nonnulla ad Lucretii de omnis infinitate doctrinam / Bindseil
Entstehung
Einzelbild herunterladen

tentiae, inane finitum corpore infinito terminari, inter omnes, qui nostra aetate de hac re scripse- runt, constat¹). versibus autem 1014 sqq. alterum, finitam corporum vim in inani sine limite patenti esse, refellitur.

Hoc igitur loco illustrato habemus, quemadmodum eos versus, qui antecedunt, intrepre- temur. jam primum ante omnia apparet, v. 998 1001 arctissime cum argumento, quod incipit v. 1008, conjunctos esse. haec enim ipsa modum' sqq. per se ita dicta sunt, ut cui respondeant, requiratur. respondent autem v. 1001. neque vero proximi tres versus, qui a v. 1001 exci- piuntur, minus apti sunt ad inducendum argumentum, quod poeta allaturus est. is enim de mutua corporis inanisque terminatione expositurus postquam semper aliud alio finiri dixit, statim in argumentando procedere potuit hoc modo:'at res, quae per se sunt, nonnisi duae exstant, corpus et inane. in his igitur terminatio tota posita est. haec autem aliter fieri non potest quam ita, ut infinitio oriatur aut utriusque naturae aut alterius'. sed Lucretius, cum quaestio fuerit de omnis infinitate, hanc respiciens argumentationem instituit: res, inquit, finitae inter se finiunt. omne vero sine fine est. nam aut alia re extrinsecus finiri debet, aut ipsum sibi finem po- nere'... atque horum primum cum antea tractaverit, non exponit, sed removet his omne quidem vero nil est, quod finiat extra', ac ne verbo quidem quae per se sequitur omnis infinitatem con- cludit. immo protinus ad rationem aggreditur, quae est inter corpus et inane.

Hoc tam arcto nexu, qui est v. 1008 sqq. cum v. 998 1001, intellecto nihil omnino dubii re- linqui censeo, quin ii versus, qui illis circumcluduntur, alienissimo loco legantur. nec latet, quo transponendi sint. nimirum post v. 997 ²). hic enim v. 1002 1007 positis argumentum, quod

¹) Madvigius hunc locum primus luce perfudit, cum dilucide demonstravit, id quod Faber et ante eum Marullus, ut

Munro docet, tantummodo suspicati sunt, post v. 1013 aliquot versus intercidisse. idemque quomodo poeta coneluderet, recte sensit, quamquam nec vim argumentationis nec connnexum, ab ipso Lucretio brevissime expressa, satis accurate enu- cleavit. nec tamen Lachmannus illi adversari debebat. nam illud, hypothesin esse in his alterutrum nisi terminet alterum', etiam Madvigius animadvertisse mihi videtur. nec vero dubitamus disjunctionem hoc loco intelligere. sane Lucretius hic disjunctione usus est, nimirum hac:'aut ita corpus et inane inter se terminant, ut utrumque aequabiliter terminet, aut ita, ut alterum terminare desinat, cujus disjunctionis unum membrum continetur voce alternis', alterum his enisi terminet al- terum eorum ac de verborum ipsorum conjunctione quidem Goebelius recte defendit Madvigium, qui censet v. 1012 et 1013 divelli nullo modo posse. in eadem sententia sunt Winkelmannus I. I. p. 8, Susemihlus(Philol. XIV. p. 559 sq.) Munro, Pollius(N. Jahrb. f. Philol. 93 p. 757). Goebelium autem, qui bene post'reddat puncto sublato comma ponit, non recte nisi' in'si' mutato verba poetae sic conjungere

aut etiam, alterutrum si terminet alterum eorum,

simplice natura pateat tamen inmoderatum Pollius perbene ostendit I. 1. sed si commate, quod Goebelius post'reddat ponendum esse censet, recepto Madvigium in interpungendis v. 1012 et 1013 secuti sic legimus:

ut sic alternis infinita omnia reddat,

aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,

simplice natura pateat tamen inmoderatum de re ac sententia omnia recte se habent. terminet' absolute positum est et tetiam' ad hanc pronunciationem: aut alterutrum pateat' referendum, quae particula si ad hypothesin refertur, sensus existit, qui a ratione argumenti plane abhorreat. postre- mus, quod sciam, Pollius de illis versibus disseruit eosque a Lucretio profectos non esse acutissime et doctissime confir- mare conatus est. quam sententiam ceteris, quae monet, exploratam reddere mihi non videtur, at quod disputat ad elisonem, quae est in his alterum eorum', nihil habeo, quod contra dicam..

2) Gaudebam quod sententiam meam judicio Gochelii, qui eandem transpositionem proponit(l. I. p. 4), confir-

mari videbam.