Aufsatz 
Nonnulla ad Lucretii de omnis infinitate doctrinam / Bindseil
Entstehung
Einzelbild herunterladen

instituit Lucretius disputationem, mea quidem sententia, nequaquam cadit, quod Madvigius Lu- cretio probro dat, eum eadem argumenta, quasi diversa sint, parum subtiliter proferre ¹).

Sed priusquam difficultates, de quibus diximus, solvere conemur, qui sequuntur carminis versus interpretandi sunt. v. 1008 enim Lucretius novam argumentationem profert, quae con- tinetur mutua elementorum ratione, ex qua et ipsius omnis et utriusque ejus partis infinitas ex- sistit. Lucretius enim dicit, cum praeter corpus et inane nihil exstet, quod per se sit, haec sola sibi finem ponere posse, nec in finiendo tertium quoddam agere. duo autem fieri posse. aut corpus et inane alternis inter se finire, ut et corpus inani et inane corpore terminetur. ex quo effici, ut mutua ambarum naturarum terminatione, quae in infinitum fiat necesse sit, et omne in- finitum reddatur et utraque natura cum alteram finire nunquam desinere debeat, ipsa sine fine pateat. aut non alternis corpus et inane inter se finire, sed in finiendo alterum, aut corpus aut inane, desinere, ita ut alteram naturam non amplius cingat, sed ipsum ab ea undique claudatur. ita fieri, ut hoc quidem finitum sit, ad alteram autem naturam, quae terminet, cum non habeat, ipsa quo terminetur, fines omnino non pertineant. utrumcunque autem fit, sive principia alterna finitione sese excipiant, sive alterum finire desinat, quod ex utroque constet omne immensa et interminata in omnes partes magnitudine esse debere(1007 1013). itaque Lucretius non ar- gumentatur in hunc modum:'ex his duobus 1) rerum universitas infinita est, 2) eadem constat ex inani et corpere alternis sese finientibus, sana mens concludat necesse est, aut alternis et corpus et inane simul in infinitum extendi, aut'... quae est Goebelii sententia(I. I. p. 4), sed per ipsius finitionis notionem dialectice assequitur infinitionem, quam quotcunque naturas per se ponit, eadem ratione efficere potest. huc enim referendam esse censeo quartam illam rationem, qua infinitatem confirmari Aristoteles(Phys. III 4) dicit his verbis: E xο τμαφςmτ ω᷑£αεασερνέο ae- Tbs Ir Tpalvsty, Gers avd Van bn8ty slvxt iα⁵ς, ci Aeh ealvety kva,xm ⁊εο Sd⸗ Fr290v²). cui rationi idem paulo post(III 8) haec opponit: ért τ ενρτεεααςααρι νααα⁴ τ πσααενρνꝓνα Srεον: 70 p.2y †³ os u Ah iv6(Arrerat J Ay r1v) 42h rv Tesααρ☛ςναρον Võ⁴ ⁶υνεεε⁵Qμνενντ Is rerega,vovy 00 765 t, 008' 3xνο0x1 vτ⅜ †ο*᷑‿oνↄνειν τ‿οσ τνmφvos&œty. Epicurum simili ra- tione atque Lucretium conclusisse veterum testimoniis affirmatum non video, nisi forte ex his Sexti Empirici verbis, quae sunt de Epicuro, conjici potest: πανν u* AοꝙτQεαoμeρειν6 Exl, ard s Gdμαρσα d svy, roureort zard s r ne Kr ah xArd 6*d05 1Oo XsvOO,&vrαρρσχαν XINXas y' 6xA εεον εναεαινννυᷣv. sed ut ad Lucretium rever- tamur, is cum omni infinitatem dandam esse jam antea ratum fecit, quomodo haec ex ratione, de qua agimus, sequatur, non tam copiose exponit, quam breviter indicat atque ad partium omnis infinitatem potius aggrediens efficit auxilio placiti, corpus et inane unicas naturas per se esse, ut aut utrumque, et corpus et inane, aut certe alterum, aut corpus aut inane, ipso finiendo infi- nitum fiat. hoc autem accipiendum non esse, sed illud tantummodo fieri posse versibus, qui se- quuntur, explicat. nam in Lucretii carmine hic lacunam esse, in qua fuerit refutatio illius sen-

1) Opusc. academ. p. 311. in hoc igitur Goebelio assentior, quod poetam a Madvigii vituperatione defendit, argu- mentorum autem nexum totiusque disputationis de infinitate rationem ab eodem non in omnibus rebus recte perspecta esse censeo l. I.

) Hunc locum Reisackerus(Quaestion. Lucr. p. 25) et qui eum sequitur Hildebrandtus(l. l. p. 28) ad Lucr. I 958 964 referunt.