exposuit, haec ait: xο* μ ν xxα τ⁴ πꝓειι τνν εσνιέιν επαιαινν εσνντ πωά ον r 16de1 r0 **v, quibuscum verbis conferas, quae refert Sext. Empiricus adv. Mathem. IX p. 333(ed. Bekk.). quod dicit Simplicius ad Aristot. Phys. fol. 144. 6 Democrito videri inane infinitum esse superans materiam magnitudine, ita ut quodammodo aliud corpus in aliam sui partem receptum habeat ¹), Democriti de utriusque omnis partis infinitate opinionem ab Epicuro diversam esse colligendum non est. nam Democritum in hac fuisse sententia, corpora esse multitudine infinita, aperte affirmat Aristoteles de gener. et corr. I 8 his:&ν /Xνϑ lva τ ‿ιυσιmττονο* v,&X Arsie nDoc. hocidem placitum Democrito tribuit Aristoteles Phys. III 4 et de caelo III 4. Stobaeus autem refert haec: Arbxαεντροο εασιν ετ‿εεσ, Asuεν&νπηοο‿ M6dO Enizouεοςσ, rà Lv AO&l ꝓe*εα τ‿mπmάm]1, 16 IE 2v0, Ae ov Le†éder(ecl. phys. I 18, 1). aecedit quod Cicero de finib. I6 Epicurum ipsum de infinitate doctrinam a Democrito accepisse contendit his verbis: infinitio ipsa, quam&πειιριαν vocant, tota ab illo[Democrito) est.’ itaque quod Cicero ib. infinitatis definitionem Democriteam de inani dicit, corpora omittit, quoniam id spectat, ut quomodo atomi in infinito spatio ferantur, doceat., eandemque Democriti definitionem Simplicius(ad Aristot. de caelo IV fol. 165 b) ita refert, ut eam ad ipsum omne pertinere appareat.
Sed redeamus ad Lucretium, quem v. 958— 983 ex omnis notione infinitatem traxisse nec rationem, quae intercedit inter corporum multitudinem et magnitudinem inanis, respexisse supra exposuimus. jam vero v. 984 sqq. argumentum sequitur, quod ut brevi comprehendam, his con- tinetur: si spatium finitum esset, corpora cum ab infinito tempore deorsum lata essent, ad imum pervenissent, ibique cum undique finito spatio non haberent, quo effugerent, cumulata jacerent, nec ullus omnino motus esset. at corpora in assiduo motu sunt.' apparet igitur hoc argumentum totum positum esse in ea relatione, quae interest inter corpus et inane. at cum paulo post quae ex hac corporis inanisque relatione ducta sunt argumenta proprio modo inducantur, de qua re postea dicam, ferri non posse videtur, jam antea simile argumentum legi. accedit quod idem quam- quam tantummodo ad inanis infinitatem spectat, tamen cum argumentis, quae antecedunt, quibus totius universi infinitas efficitur, nullo alio modo conjunctum est nisi articulo praeterea'. denique argumentum propria conclusione, quae hoc modo exprimendum erat:'ex quo efficitur, ut inane sine fine pateat', prorsus caret. quod enim Lucretius„quia nil est, inquit, funditus imum quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint' nec omnino conclusio est ad formam argumenti nec extrema ad rem. propriam autem conclusionem et ratio argumenti requirit et forma.
Jam versus, qui sequuntur, perscrutemur, quorum primi quatuor hane habent vim: finitae res rebus, quae extra eas sunt, finiuntur. atqui nihil est, quo omne extrinsecus terminetur'. hinc quamyvis sequatur, ut infinitum sit omne, tamen Lucretius concludit infinitatem inanis v. 1002— 1007. atque hoc concludendi vitium, quamquam non est ferendum, si negligitur, tamen a Lu- cretio argumentum, quale legitur, profectum esse non putaverim. nihil enim aliud est nisi primi argumenti repetitio, quam repetitionem qui hoc loco Lucretio, quem novi aliquid proferre sibi videri apparet, imputat, eundum virum hebetis ingenii declarat. in eam vero quam de infiitate
¹) Cf. Papencordt, de Atomicorum doctrina p. 24; Mullach, Democriti Abderitae oper. fragm... p. 377.


