Aufsatz 
Nonnulla ad Lucretii de omnis infinitate doctrinam / Bindseil
Entstehung
Einzelbild herunterladen

5.

nulla omnino magnitudinis diversitate futuras esse demonstret I 615 622 ¹]. denique argumento, de quo agimus, ne illud quidem concludi potest, esse omne, quod sine limite pateat, sed tantum- modo hoc, si quod omne cogitetur esse, idem aliud cogitari non posse, nisi quod finibus vacet. itaque quod Lucretius praebet, non omnis infitatis argumentum est, sed omnis notionis explicatio.

Omnis autem infinitatem Lucretius postquam tribus versibus(965 967) optime descripsit, exemplo defendit, cujus ratio haec est:'sit omne quod est spatium finitum. in extrema illius ora collocatus sit, qui telum jaciat. jam telum aut evolabit, quo missum erit, aut prohibebitur aliqua re, quo minus foras feratur. si evolaverit, ultra extremam oram, quae ficta est, spatium esse apparebit, sin autem prohibitum erit, quo minus ultra istam volet, corpus exstare debebit, quod telo volanti obsistat. ubicunque extremum finem omnis posneris, alterutrum necessario fiet. uteunque autem factum erit, cum et spatium patens et corpus obstans omni annumerandum sit, finis omnis non reperietur'. haec igitur ratio plane eadem est atque ejus argumenti, quod antea allatum est. tota enim posita est in omnis notione ductaque ex eo, quod omnis finis nullo modo cogitari possit, quia quodcunque sit, in omne cadat, neque quidquam praeter omne sit. hoc autem modo Lucretius illud confirmans, omne sive universitatem corporis inanisque infinitam esse, neque corpus ab inani separat, neque quaerit, ad utramque naturam an ad alteram pertineat infinitas. quae cum ita sint, nihil esse causae videtur, cur Lucretius in hac hypothesi: si jam finitum consti- tuatur omne quod est spatium' solum inane dixerit. itaque Creechius omne quod est spatium' universum significare atque eos, qui inane interpretentur, ineptire' censet. rem profecto bene intelligit²), verba non recte interpretatur. nam illud tomne quod est spatium', cum paucis ver- sibus ante(955) spatium coporibus oppositum sit, et paulo post(984) haec fere eadem vox espatium summai totius omne' sine dubio spectet ad inane, per quod atomi feruntur, hoc loco eorpora et inane complecti non potest. sed vim ac naturam argumenti, quod totum in omnis quod constat et ex corpore et ex inani, infinitate probanda vertitur, postulare hanc hypothesin esit omne finitum' negari non potest. itaque aut verbum'spatium' non recte in Luecretio legitur, aut poeta parum accurate primam argumenti partem expressit. nec Goebelii ³) interpretatio komne infinitum quin relinquatur fieri non posse, etsi quis finitum jam sumat omne quod est spatium ſinane). nam, hujus ad oras ultimas si' etc. rem expedit. nam quomodo e ratione ac natura argumenti sequitur, ut hypothesis omisso corpore tantum ad inane pertineat?

Epicuri eadem concludendi ratione, quam Lucretius v. 968 983 adhibuit, usum esse nulla usquam reperio vestigia neque quidquam de hac re ab interpretibns Lucretii animadversum video. e quo quamquam certi quidquam conjiciendum non est, quoniam Epicuri librornm reliquiae pau- cissimae sunt, tamen Lucretius si argumentum illud ipse invenit, fecit hoc loco, quod toto carmine secutus est: placita non solum quam firmissime studuit stabilire, sed etiam illustrare, maxime exemplis.

Epicurus autem non solum omni infinitatem dedit, sed etiam ejus partes, corpora et inane, separatas dixit infinitas esse. in epistola enim ad Herodotum data postquam omnis immensitatem

¹) De hoc argumento exposui dissert. inaug., Halis ed. 1865, p. 27 sq. ²) Idem non recte'spatium summai totius omne(v. 984) ad universum spectare censet. ³) Observ. Lucretian., Bonnae 1854, p. 3 sq.