notum est, nec ex eo, quod Democrito a veteribus auctoribus non tribuitur, quam auctoritate comprobari censeo Ciceronis, qui cum ceteroquin id agat, ut Epicurum in physicis, in quibus totus sit alienus, Democritea dicere demonstret¹), eidem illud argumentum si a Demoerito pro- fectum esset, certe non tribuisset, praesertim cum id non sine ingenii acumine conclusum esse putaret. Aristoteles autem cum docet*), quibus rationibus vulgo infinitas efficiatur, illius Epicureae rationis ne mentionem quidem facit. nec tamen ideo Epicurus eandem primus introduxisse pu- tandus est: excoluit fortasse eam et in propriam formam redegit, non invenit. nam ut omittam Aristotelem J. I. aliam rationem afferre, quae quamquam non prorsus eadem, tamen simillima est, de qua postea dicam, Xenophanis Colophonii, si quidem libro de Xenoph., Zen., Gorg. fides habenda est, hoc fuit placitum: r εv O0¾ ει xᷣ☚έέσ ι πάερα νκε(cap. III). huic igitur Xenophanis Ey Epieuri omne, in ceteris rebus prorsus diversum, ita congruit, ut omnia in se complectens neque quidquam extra se relinquens etiam unum sit. atque ex Xenophanis placito Epicurus το y ⁴&ειρον elvat eodem jure efficere potuit, quo ex illo, extra omne nihil esse, omnis infinitatem conclusit. nec vero Xenophani hinc exstitit, illud unum, quod idem ac deum duxit), infinita magnitudine esse. nam infinitum, quod nec initium nec medium nec extremum nec ullas usquam partes haberet, esse omnino negavit, cum Arενρον rο y clyx: statuit. idemque illud unum finitum esse noluit. finitum enim cum his terminis; initio, medio, extremo contineri censeret, multa esse dixit. itaque 6 3v oörs Aeo ours εοσ☛ν⁴κον etas decrevit*). aliter igitur Epicurus et qui eum sequitur Lucretius: omni dant ipsam immensitatem. sed quod Eleatae, a quibus Melissus aliquantum recessit, posuerunt omne, id longe aliud est atque Epicuri. quae enim illis placuit omnium, quae sunt, unitas quodammodo comparanda est eum ratione Pythagoraeorum, qui primi infinitatis notionem, qualis esset per se, contemplati sunt. Epicurus physicos philosophos secutus infinitatem, quae cogitatur per se esse, non accepit, immo infinitatem dixit ita exstare, ut in materia inesse perci- peretur. de qua re verissime Aristoteles: xdvrες‿.. xsxolnvrat A6-†ov ert ro0 reigou zat xdyrS G ApyIy Ttya eDaHl †y 6yrGy, ol géy, Goπε½ ol IIHa 6e1O,Ho ναν IIIdν, a˙'j aα, 00 6 G BB7O5 ri&T45& 061y 9rd dv r6 nioy 00 I Tert gccoc Anavres de- rordeAHty Eray Ttvà bMtv T dreip- NeOEvGy qrOr-*eLV... 501 S' Aeiα εποινοοσινταα oννεν, addνse Avakν„ρα al An.XerO... rI Aꝓ GuvSIE« o rsipoy glyxx xai (Phys. III 4). Epicuri igitur et Lucretii infinitas(rsiiaν] non quasi tertia natura per se est, sed materiae accidens, atque quod omne esse volunt, id nihil aliud est nisi universitas rerum vel potius earum naturarum, qyuas solas per se esse faciunt, corporis et inanis. iidem autem in errore versantur, cum ad eam quam volunt veram et absolutam omnis infinitatem confirmandam explo- ratam habent istam, de qua haec quaestio est, rationem, e qua illud tantummodo intelligi necesse est, omne nulla re terminari posse. nec Lucretius cum argumentum hoc modo claudat: caret ergo fine modoque' illud discrimen, quod intercedit inter absolutam et relativam infinitatem vidisse putandus est. immo elementorum summae absolutam tribuit immensitatem nec non aliis locis absolutam infinitatem cum relativa et possibili confundit, id quod, ne plura persequar, animad- vertitur in eo argumento, quo infinitam sectionem ita refutat, ut res si in infinitum dividerentur,
¹) Vid. de fin. I 7 de nat. deor. I 26.— ²) Phys. III 4.— ³) Cf. Simplic. comment. in Aristot. Phys. f. 6, A. 4) Cf. Karsten, Xenophanis Colophonii carminum reliquiae p. 121 sad.


