3
Lucretius hoc versu exprimit: enunc extra summam quoniam nil esse fatendum' prorsus omitta- tur, totum Epicuri argumentum claudicat).
Sed ut leviora praetermittam, idem argumentum Epicuri apud Ciceronem de div. II 50 invenitur idque sic expressum: videsne Epicurum, quem hebetem et rudem dicere solent Stoici, quemadmodum quod in natura rerum omne dicimus, id infinitum esse concluserit?„quod finitum est, inquit, id habet extremum'. quis hoc non dederit? quod autem habet extremum, id cernitur ex alio extrinsecus', hoc quoque est concedendum.'at quod omne est, id non cernitur ex alio extrinsecus'’ ne hoc quidem negari potest. nihil igitur cum habeat extremum, infinitum sit necesse est'. talis Epicuri ratio a Cicerone reddita quamvis vel concinnius quam ab ipso auctore apud Diog. Laert. dicta sit, tamen est, quod firmiorem conclusionem requirat. melius quidem Lucretius, qui id, quod Epicurus apud Ciceronem ponit at quod omne est, id non cernitur ex alio extrinsecus' efficit ex quo debebat effici, ex eo dico, quod extra omne nihil exstet. in hoc enim ipso totum argumentum nitendum est ²).
Quae cum ita sint, cum ad ipsa Epicuri verba, quae a Diogene prave tradita esse aliquis dicat, accedat auctoritas Ciceronis, qui argumentum illud, quo quam acute Epicurus concluserit, illustrare velit, certe non mutilavit, hoc loco animadvertere licet, quod toto carmine patet, poetam argumentandi ratione multo concinniore et acutiore quam Epicurum usum esse, ita ut in illum non cadat, quod huic probro datur, eum argumenta nimis negligenter dixisse. atque quae exposui si cui curiosius et minutius dicta esse videantur, is secum reputet, ne tam parvas qui- dem res, cum ex Epicuri libris paucissima fragmenta servata sint, negligendas esse, si quidem quaeritur, quomodo Lucretius Epicuream philosophiam tractaverit.
Argumento illo, cur Epicurus omne finitum esse negaverit, Democritum usum non esse, non tam ex eo apparere putaverim, quod non reperitur in reliquiis ejus, quae quam parvae
denn quo ist der ablativ nach dem comparativ und der sinn des folgenden ut videatur etc. ist einfach dieser:„so dass ein etwas(eine grenze) hervortritt, über welche hinaus(quo longius) diese wesenheit nicht mehr unseren sinnen nachfolgt, son- dern dieselben über sie weg zu einer andern wesenheit übergleiten.“ wenn nicht eine solche andere, die erstere begrän- zende wesenheit vorhanden wäre, so würde dies nämlich ja nicht der Fall sein können, und unsere augen und sonstigen sinne würden über die erstere nicht hinauszugehen vermögen, was eben nur möglich ist, indem sie von einer bestimmten grenze aus viel mehr die andere wahrnehmen.
¹) In Epicuri verbis Schneiderum secutus sum, qui ante verba o?x./ο A„oy vulgatum ré removit, quo remoto ea, quae sequuntur, ad vocem xeν referenda sunt, ut Cobetus, qui Schneideri emendationem probat, sic interpretetfur: taque cum extremum non habeat, neque finem; cum autem finem non habeat' etc. cum Meibomio si illud rı retinetur, argumenti forma vel pejor exsistit. nam cum ca, quae inde a particula Gere sequuntur, non redeant ad illud ipsum, a quo profecta est argumentatio, extremum argumenti membrum totum deest. interpretatur enim Meibomius: itaque quod non habet ex- tremum, nec finem habet. quod autem' etc. eodem modo Lambinus, qui hunc locum laudat. idemque quod haec praebet: ... nag ErsH6y rt Jesrat à o ay 08 0530 Sort Gors 057 aroy—yet“ ro d d doy Arpoy, as 0 Wye x. t. N. restituit quidem medium argumenti membrum, quale est apud Lucretium, sed quo jure illa verba Epicuri epi- stolae inserit?
2²) Gassendus cum Epicurum parum accurate argumentatum esse recte sentiret, non tamen quae Diogenes tradit verba Epicuri supplere debuit, atque idem cum eam quam censet esse in Diogene lacunam Ciceronis auctoritate' sic supplet: rb Ay 05 ε160 ids deekrat, ers 007 roy SNety: 1o 5⁸ 00 X Oy Arov... ne a Cicerone quidem sup- plendo abstinet. scribit enim haec: at quod omne est, id non cernitur ex alio extrinsecus; ne hoc quidem negari potest. nihil igitur[visae sunt hoc loco supplendae sequentes novem voculae] habet extremum; et hoc denique dandum est; quare nihil cum habeat extremum' etc. Oper. tom. V p. 11. si cui haec supplendi venia data sit, melius Lambinum sequatur, qui Lucretii auctoritate Epicurum correxisse videtur.


