2
tationem breviter perstringere constituerunt, quorum commentationibus cum ad Lucretii dispu- tandi rationem illustrandam examinandamve non adjuvarer¹), magno erant adjumento, ne edi- tores Lucretii hic enumerem, studia eorum, qui cum id agerent, ut singulos carminis locos emendarent, saepe ipsis rebus lucem attulerunt, quorum Susemihlus et Briegerus sunt facile prin- cipes. quorum omnium sententias, ut res, quae agetur, postulaverit, respiciam, hoc autem loco commemorare debeo Pollium, a quo postquam eximia relatione quae dicitur annali non solum libros, qui de Lucretio nostra aetate prodierunt, cognovi, verum etiam ad rationem ac viam Lucretianarum quaestionum multum didici, litteris ad me datis notitia eorum, qui his diebus de Lucretio scripserunt, instructus sum. huic igitur tam humano ac liberali viro maximas, ut par est, gratias et ago et habeo.
Quibus expositis hanc quaestionem sic instituamus, ut primum singula argumenta, quae leguntur apud Lucret. I 958 sqq., deinceps et illustremus et examinemus, deinde de tota doctrina in universum disseramus.
Lucretius igitur omnis i. e. corporum inanisque universitatis infinitatem confirmaturus pri- mum affert argumentum, quod totum repetit ex ipsa omnis notione, e qua, cum omne ita definiat, ut omnia in se complectatur, neque quidquam extra id exstet, facile efficit omne finitum non esse. quodcunque, inquit, finitum est, extremum habeat necesse est. nulla autem res extremum habere potest, nisi extra eam est aliud, quo terminetur. atqui praeter omne nihil usquam exstat. e quo sequitur, ut omne extremum non habeat. itaque omne cum extremum non habeat, sine fine pa- teat necesse est' 958— 964. hoc autem argumentum poeta ab Epicuro recepit, qui apud Diog. Laert. X 41 in epistola ad Herodotum data haec dicit: ⁴ Lehv zab d ay d2 6ν 801 0 T29 xereααmρ☛αοο Axεον&*&· τ 8' Azꝝνον πν εꝓτε6 e DeSran GOre O07 EZoy xον επενααι ν ENeu, ε᷑νραα 8 00 ¾ S,%v ³S ov 3y eln 1ι O περαρασρνεννν. sed Lucretii argumentationem multo melius procedere facile intelligitur. cujus prima pars cum Epicuro plane congruit. Epicurus enim argumentum introducit hisce verbis o πακαάe ν eνρον EOr, eodem modo Lucretius omne quod est igitur nulla regione viarum finitumst'. porro verbis 10 ο mπωειπνειααάασνηναρνν εμνμνον e,ε*l respondet illud Lucretii namque extremum debebat habere', alterum argumenti membrum, quod continetur his r S' Kxνεον xαερ Ʒέτ*εεν νειν εκαεεεετασαι, Lucretius uberius exprimit his versibus: extremum porro nullius posse videtur esse, nisi ultra sit, quod finiat, ut videatur, quo non longius haec sensus na- tura sequatur' ²). jam vero cum apud Epicurum illud maxime necessarium membrum, quod
¹) Agunt de atomorum inanisque infinitate: Braunus, Lucretii de atomis doctrina, Monasterii 1857, p. 22— 24; Hildebrandtus, T. Lucretii de primordiis doctrina, Magdeb. 1864, p. 27— 29; Siemeringius, Quaestionum Lucretian. partic. I et II, Regimont. 1867, p. 3— 5.
2) Hujus loci Lambinus hanc praebet interpretationem:'ut videatur id extremum quod finiat, ultra quod haec natura sensus i. e. visus non possit vim suam explicare atque expromere, seu non possit pervenire’. sed quidnam est causae, cur ultra finem rei ullius cerni non possit? itaque mirum non est Lambinum locum obscurum atque adeo corruptum habuisse, hoc autem miror, Creechium in prava Lambini explicatione acquievisse, id quod ex paraphrasi ejus perspicuum est, nec tamen quidquam ad locum annotavisse. nec Winkelmannus cum Lambinum secutus vocem esensus' vicem secundi casus ha- bere et ex voce natura' pendere censeat, locum recte intelligit.(Beiträge zur Kritik des Lucretius, Salzwedel 1857, p. 8). attamen nihil nec obscuritatis nec difficultatis relinquatur, si vocem esensus verbo esequatur' subjunxeris. sed rem ipsam quo modo melius illustrare possum quam afferenda praeclara illa Susemihli et Briegeri explicatione? ajunt enim viri illi acutissimi in Philol. XIV p. 565 haec: statt des semikolon hinter finiat bei Lachmann und Bernays ist ein komma zu setzen,


